Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1preſſionis, qui erat de media nocte, dum Luna eſſet in dicto Tropico
Cancri; vnde vt vides, eadem pro vtroque Solſtitio ratio militat.
Auguſtin. Hæc tua ratio probat, in vtroque Æquinoctio, æſtum æqualem
eſſe; at graviſſimi Autores dicunt majorem eſſe in Æquinoctio autumnali
v.g.ad oſtia Garumnæ.
Antim. Ita eſt æquè pro vtroque probat hæc ratio, & ita eſſe nemo
inficiatur.
Scilicet per ſe; nam per accidens ſecus accidere poteſt; v.g.eo
quod major vis humoris aëri admixta ſit ſub Æquinoctium Autumnale,
quàm ſub Vernum; & verò cum ſit terminus æſtatis, dubium non eſt,
quin longè major humoris ſeu vaporis, in quem humor abit copia aëri ad­
mixta ſit; vnde major evadit gravitatio, major preſſio, & major æſtus: in
Zona torrida & Auſtrali ſecus dicendum eſt; accedit, quod in Æquino­
ctio, rarò fit Novilunium aut Plenilunium; ſed tantùm aliquot ante, vel
poſt diebus; adde diverſam venti vim, quæ ad majorem æſtum non parum
confert; ſi hæc tibi non faciant ſatis, nihil habeo vltra quod tibi ex­
ponam.
Auguſtin. Faciunt haud dubiè; nec dubito, quin paucis aliis poſtu­
latis, quæ mihi reſtant etiam facturus ſis ſatis; quæro igitur ex,
te, vtrum vrinatores, qui profundiùs immerguntur, vim & motum æſtus ſen­
tiant.
Antim. Gaſſendus hoc ipſum probari curavit, invenítque non ſentiri
æſtum pluribus paſſibus infra ſuperficiem maris, quod certè ex præmiſſis
omnino ſequitur; nempè infra arcum BY ne minima quidem impreſſio
aquæ accidit; in quo meo judicio, nulla eſt difficultas; vnde fabulam reputo,
ab ebulliente mari per æſtum, marinas belluas ſurſum ad ſuperficiem pelli,
illud fortè verius, ſeu veriſſimilius, ad litus Perſicum allidi piſces
ad ſcopulos, quod aliquando vi ſæviſſimæ tempeſtatis actum eſſe
ferunt; hinc piſces ſæviente procella in maris profundum ſe reci­
piunt.
Auguſtin. Illud etiam fabuloſum crediderim; quod à quibuſdam Auto­
ribus refertur, ſcilicet ad Norvegiam, eſſe quemdam maris tractum, in quo
ſenis horis Naves & grandia cete ſorbentur à mari, & aliis Senis extrudun­
tur; itémque inter Angliam & Nortmanniam eſſe voraginem, versùs quam
naves velociſſimo curſu actæ etiam vicinæ gurgiti repelluntur.
Hæc meta
ſunt Nautarum garrientium figmenta.
Antim. Idem quoque ſentio; quanquam prædictus gurges Angliam
inter & Nortmanniam, ipſe fortè eſt gemini æſtus concurſus, qui non
diſſimilem effectum præſtaret, vt conſideranti patebit; Ille verò tractus
ad Norvegiam, qui naves votat, ac deinde evomit, dubito an ſit circel­
lus maximæ depreſſionis, quem circa Polum mundi deſcribit punctum di­
ſtans à Parallelo Lunari 90. gradibus nempe ad inſtar cujuſdam voraginis
eſt, ſubſidente aqua ſenis horis, ac totidem aſſurgente; ſed dum res certò
non conſtet, quod ſit, fruſtra quæritur, propter quid ſit: Non negarim tamen,
versùs Norvegiam, in quo re verà tractu mare profundiſſimum eſt, quaſdam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index