Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Obvia conflixit conspirans mutuus ardor:
Et neque utrum superavit eorum, nec superatum est.

Fit quoque, ut interdum similes existere avorum
Possint, & referant proavorum saepe figuras,
Propterea, quia multimodis primordia multis
Mixta suo caelant in corpore saepe parentes,
Quae patribus patres tradunt ab stirpe profecta.

Inde Venus varia producit sorte figuras:
Maiorumque refert voltus, vocesque, comasque.

Quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
Fiunt, quam facies, & corpora, membraque nobis.

Et muliebre oritur patrio de semine saeclum:
Maternoque mares existunt corpore creti.

Semper enim partus duplici de semine constat:
Atque utri similest magis id, quodcumque creatur,
Eius habet plus parte aequa, quod cernere possis;
Sive virum suboles, sive est muliebris origo.

Nec divina satum genitalem numina cuiquam
Abstergent, pater a natis ne dulcibus umquam
Appelletur, & ut sterili Venere exigat aevum:
Quod plerique putant; & multo sanguine maesti
Conspergunt aras; adolentque altaria donis,
Ut gravidas reddant uxores semine largo.

Nequiquam divom numen, sortesque fatigant.

Nam steriles nimium crasso sunt semine partim:
Et liquido praeter iustum, tenuique vicissim.

Tenve, locis quia non potis est adfigere adhesum,
Liquitur extemplo, & revocatum cedit ab ortu:
Crassius his porro, quoniam concretius aequo
Mittitur; aut non tam prolixo provolat ictu ;
Aut penetrare locos aeque nequit; aut penetratum
Aegre admiscetur muliebri semine semen.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index