Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
do generali demonſtrabimus ſuppoſito quòd aer iņ
aqua aſcendat non virtute propriæ leuitatis, ſed per
extruſionem medij fluidi tunc figura aeris aſcenden­
tis
per aquam neceſſariò erit conuexa ſupernè, & in­
feriùs excauata, & è contrà ſuppoſito quòd aer inter­
no principio leuitatis per aquam aſcenderet, deberet
figura aeris aſcendentis tumorem, & rotunditatem̨
habere tùm ex parte ſuprema, tùm ex parte ſubiecta.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXII.
Et primo oſtendendum est, quòd quodlibet fluidum intra
aliud fluidum tranſlatum ſiuè virtute propria, ſiuè alie­
na violentia impulſum, dummodò eius partes non diſ­
ſipentur in ipſo fluido in quo mouetur, ſed ſe
mutuò contingant, & vniantur, neceſſariò
tumorem, & rotundam figuram acqui­
ret in parte anteriori mo­
tus eius.
QVodlibet fluidum homogeneum naturali inſtin­
ctu videtur ſponte coaleſcere, ac ſimul in ſuo
toto partes ſuas conglutinare, vt videmus partes ae­
ris libentèr, & auidè viciſſim vniri, & difficiliùs ab
inuicem diſtrahi ſepararique, ſic quoque partes aquę
vniuntur, conglobanturque ſphæricè quotieſcumque
ſibi mutuò approximantur, itaut ex duabus guttulis
vna ſuper aliam excurrendo, & ſe mutuò amplecten­
do
vnicam ampliorem guttam conſtituant, eſtque tàm
tenax huiuſmodi vnio, & vinculum partium aquæ, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index