Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 303 > >|
1ſpectu motus contrarij, vel obliqui, vt eſt motus circularis
libræ, vel rotæ.
Rurſumque nec ſubſiſtit contradictio, quam Blancanus
Philoſopho attribuit, quaſi in præcedenti quæſtione di­
xerit, maiores trochleas, ac ſcytalas, minoribus facilius
moueri; hic autem aſſerat, maiorem rotam difficilius mo­
ueri, quam minorem.
Quandoquidem Ariſtoteles apertè
per minorem intelligit etiam leuiorem.
Ait enim, maius
autem minore, & leuiore.
Quare ſenſus eſt, quod licet
rotæ maiores ratione magnitudinis, ſint mobiliores; ni­
hilominus quando grauiores ſunt minoribus, difficilius
commouentur.
Ex quibus patere etiam poteſt ſolutio ad rationem dubi­
tandi
in principio poſitam.
Nam eſtò quolibet perexiguo pon­
dera in alteram partem adiuncto, vel modico impetu in illam in­
cuſſo, re vera tollatur æquilibrium tam leuioris, quàm grauio­
ris libra, aut rotæ conſideratæ in abſtracto, vt Guidus Vbal­
dus demonſtrat ex principijs Archimedis: id tamen ſenſibi­
liter non apparet in facto, nec propterea libra ipſa, vel rota
mouetur, niſi exceſſus ponderis, vel impulſus proportionem
quandam habeat cum grauitate partis oppoſitæ, quam ex­
cedit; ita ut, quo grauior eſt libra, vel rota ſecundum vtran­
que partem in æquilibrio conſtitutam, eo maior ſit ipſe ex­
ceſſus ſuperadditus in altera parte ad alteram ſuperandam.
Quod totum procedit ex eo; nam hoc ipſo, quod grauiora
corpora ægrius præter, vel contra proprium nutum feran­
tur, maior pariter virtus requiritur ad ea circumferenda
motu præternaturali, ac miſto, prout eſt motus circularis.
Sed ad concilianda principia Archimedis cum principijs
Ariſtotelis in propoſito diſcurſu explicandum ſuper eſt, cur
quando libra, vel rota conſideratur ſuſpenſa per centrum
ſuæ grauitatis indiuiſibiliter, non requiratur eadem propor­
tio inter exceſſum partis præponderantis, & grauitatem ma­
iorem, aut minorem alterius, ſed ſufficiat quilibet exceſſus.
Siquidem etiam in iſto caſu abſtracto maior grauitas partis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index