Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1genteſies, quàm in aqua, quod falſum eſt; cum aliquod corpus nullo mo­
do deſcendat in aqua, quod deſcendit in aëre, vt lignum.
Theorema 90.
Non poteſt corpus graue per medium corporeum deſcendere, niſi vel totum
medium loco cedat, vel aliquæ partes eiuſdem medij, patet; quia vnum cor­
pus non poteſt penetrari cum alio.
Theorema 91.
Totum medium loco non cedit in deſcenſu grauium; patet etiam, tùm
quia ad mouendum totum medium exigua vis corporis grauis non ſuffi­
cit;
tùm quia tàm facilè per medium durum eiuſdem grauitatis deſcen­
deret; denique patet manifeſtâ experientiâ.
Theorema 92.
Hinc aliqua tantùm partes medij loco cedunt; probatur, quia vel totum
medium, vel aliquæ eius partes, per Th.90.non primum per Th.91. igitur
ſecundum, in his certè non eſt vlla difficultas.
Theorema 93.
Non poſſunt illæ partes loco cedere ſine motu; nec moueri ſine impetu, nec
habere impetum, niſi producatur in illis à cauſa aliqua applicata; quæ certè
alia noneſt quàm impetus corporis deſcendentis, vt conſtat ex iis, quæ dixi­
mus primo lib. Theorema 94.
Illæ partes, quæ loco cedunt deſcendenti corpori graui, neceſſariò ab aliis
ſeparantur, & ſuo appulſu, vel impulſu alias multas impellunt, ac ſeparant,
atqui ſeparari non poſſunt ab aliis, niſi ſoluatur vnio, ſeu nexus,
quo cum aliis deuinciuntur; quidquid tandem ſit illa vnio, de qua
aliàs.
Theorema 95.
Hinc quò arctior eſt ille nexus, difficilius ſoluitur; igitur maiore vi, vel
impetu opus eſt, vt ſolui poſſit, vt conſtat.
Theorema 96.
Hinc corpus grauius ſustinetur à leuiore. v.g. plumbum à ligno propter
arctiorem nexum partium ligni, qui ab impetu plumbi quantumuis gra­
uiſſimi ſuperari non poteſt;
hinc corpus illud, medium tantùm appello
in quo poſſint corpora moueri, cuius nexus ſuperari poteſt à corpore
grauiori in aliqua ſaltem figura, vel ſitu;
hinc corpora dura non poſſunt
eſſe medium;
immò neque mollia, vt cera, argilla; ſed vel liquida, vel
ſpirabilia.
Theorema 97.
Hinc ducitur euidens ratio, cur medium impediat motum ſi dumtaxat ha­
beat arctiorum partium implicationem & nexum;
quia non modo partes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index