Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1et eiuſmodi adicienda ſunt: ubi ſeruitia clientelæ familiæque
ſuos præſtolantes impræmeditatis caſibus ſit præſidio.
Illud
non prætermitto.
Locis quidem omnibus quibus uox aut re
citantium aut canentium aut diſputantium audienda eſt:
teſtudinata haud uſque conueniunt quod uocem retundant: con
tignata
conueniunt quod ſonora ſint.
Caſtris ponendis nimirum omnia repetenda penſandaque ſunt
quæ libris ſuperioribus de urbium ponendarum rationibus diſſe
ruimus.
Nam ſunt caſtra ueluti urbium quædam ſeminaria:
et conſtitutas urbes non pauciſſimas comperies illic / ubi pe
riti bellorum duces metarint.
In caſtris tamen præcipua hæc
ſunt: ut intelligamus caſtra ipſa quid ſpectent.
Caſtra quidem
ni repentinos armorum caſus et maiorem hoſtium uim ue
rerentur
non ponerent.
Et penitus ab re id opus eſſe arbitren
tur
: hoſtium iccirco ratio habenda eſt.
Hoſtium alius ar
mis et manu eſt par: alius concitatior et ualidior.
Caſtrorum
hinc tria eſſe genera ſtatuemus.
Vnum temporarium et mo
mentis mutabile: quo inter agendam expediendamque rem
aduerſus compares armatos utimur / partim continendi in
tuto militis: partim coaptandæ poſtulandæque occaſionis cau
ſa ut cepta preclare perficias.
Alterum genus caſtrorum erit
ſtatarium: ſuiſque diffidentem copiis hoſtem: dum ſe muni
to aliquo in loco continuerit premere et occupare inſtituas:
Tertium fortaſſis caſtrorum genus illud erit: quo impeten
tem
urgentemque hoſtem ſuſtineas / quoad laceſſendi ſatietate
aut obſidionis tedio affectus diſcedat / atque abeat.
In hiſce
omnibus egregie curandum in primis prouidendum eſt:
ſic ſe habeant omni ex parte / ut eis nihil deſit rerum omnium
quæ ad ſalutem / ad ſe tuendum / ad tolerandum / frangendumque
hoſtem
accomodentur.
Et contra ut hoſti nihil quoad in te
ſit rem omnium ſuppeditet: quibus aut te poſſit laceſſe
re: aut ſeſe ferre ſine incommodo atque periculo.
Ergo cap
tanda
imprimis erit loci oportunitas: quo et inueniri abunde:
et comportari expedite: et excipi ad arbitrium commeatus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index