Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 316 > >|
1te, qua impellitur, atque diuiditur, est violentus, vel ſaltem non
naturalis, ſeu neuter, motus lapidis eſt naturalis; Ergo cor­
porum, aut grauium, aut leuium motus eſt medij motu prior,
non tempore, ſed origine, aut natura.
Præterea corpus, quod aliud corpus ad locum mouet; illud
non mouet, niſi moueatur; vt dixiſſe aliquando viſus eſt Ari
ſtoteles, nempè ſeptimò Phyſicorum particula tertia; & octa
uo Phyſicorum particula trigeſimaſexta; & non raro alibi.
Vt ecce corpus, quod trahit, non trahit niſi & ipſum dum
trahit, moueatur, quod vehit ad locum vehendo mouetur,
quod impellit; dum illud corpus impellit; & ipſum ad locum
cietur: quod rotunda conuerſione torquet, immotum id mu­
neris non abſoluit, ſed ad locum latum: quæ omnes ſunt ſpe­
cies motionum illarum, quæ ab extrinſeco motore fiunt; vt au­
tor est Ariſtoteles ſeptimo Phyſicorum particula decima.
Nulla harum motionum ſpecies ab extrinſeco corpore mouen
te fit, quod non moueatur: quia omne corpus, quod apud nos
mouet, mouendo mouetur.
Theophrastus id non neceſſariò fieri probat: vel hominis
exemplo lignum trahentis à quo tracto ligno homo, qui trahit,
non trahitur: vt nauem ex alto trahens, à naue tracta non tra­
hitur.
Solis etiam exemplum vſurpat, à cuius vi trahendi va­
pores in ſublime rapti trahuntur: ſol tamen à tractis vapori­
bus non trahitur.
Theophraſti exempla labefactauit Themistius libro pri­
mo de anima particula quadrageſimaprima; dum dixit.
Homines, qui aut lignum, aut nauem, aut aliud quoduis cor­
pus trahunt, & ſol, qui vapores in ſublime rapit, & ſi eadem
motus ſpecie non moueatur, vt ſunt motus trahendi, impellen
di, vehendi, & in orbem contorquendi, eodem tamen genere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index