Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 524 > >|
1qua corpus in Ellipſi mobili upkiiſdem temporibus revolvi
poſſit.
LIBER
PRIMUS.
Corol.3. Ad eundem modum colligetur quod, ſi Orbis immo­
bilis VPKEllipſis ſit centrum habens in virium centro C; ei­
que ſimilis, æqualis & concentrica ponatur Ellipſis mobilis upk;
ſitque 2 R Ellipſeos hujus latus rectum principale, & 2T latus
tranſverſum ſive axis major, atque angulus VCpſemper ſit ad
angulum VCPut G ad F; vires quibus corpora in Ellipſi im­
mobili & mobili temporibus æqualibus revolvi poſſunt, erunt ut
(FFA/T cub.) & (FFA/T cub.)+(RGG-RFF/A cub.) reſpective.
Corol.4. Et univerſaliter, ſi corporis altitudo maxima CVno­
minetur T, & radius curvaturæ quam Orbis VPKhabet in V,id
eſt radius Circuli æqualiter curvi, nominetur R, & vis centripeta
qua corpus in Trajectoria quacunQ.E.I.mobili VPKrevolvi po­
teſt, in loco Vdicatur (VFF/TT), atque aliis in locis Pindefinite dica­
tur X, altitudine CPnominata A, & capiatur G ad F in data
ratione anguli VCpad angulum VCP:erit vis centripeta qua
corpus idem eoſdem motus in eadem Trajectoria upkcircula­
riter mota temporibus iiſdem peragere poteſt, ut ſumma virium
X+(VRGG-VRFF/A cub.).
Corol.5. Dato igitur motu corporis in Orbe quocunQ.E.I.mo­
bili, augeri vel minui poteſt ejus motus angularis circa centrum
virium in ratione data, & inde inveniri novi Orbes immobiles in
quibus corpora novis viribus centripetis gyrentur.
Corol.6. Igitur ſi ad rectam CVpo­
95[Figure 95]
ſitione datam erigatur perpendiculum
VPlongitudinis indeterminatæ, jun­
gaturque CP,& ipſi æqualis agatur
Cp,conſtituens angulum VCp,qui ſit
ad angulum VCPin data ratione;
vis qua corpus gyrari poteſt in Curva
illa Vpkquam punctum pperpetuo
tangit, erit reciproce ut cubus altitu­
dinis Cp.Nam corpus P,per vim inertiæ, nulla alia vi urgente,
uniformiter progredi poteſt in recta VP.Addatur vis in centrum
C,cubo altitudinis CPvel Cpreciproce proportionalis, & (per
jam demonſtrata) detorQ.E.I.ur motus ille rectilineus in lineam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index