1maculas, ut & totum aetherem ipſis circumſuſum, quo
niam ejus partes ad motum minùs aptae ſunt quàm
globuli ſecundi elementi, ad tertium elementum re
ferimus ".
niam ejus partes ad motum minùs aptae ſunt quàm
globuli ſecundi elementi, ad tertium elementum re
ferimus ".
C.
Quomodo ex ipſis aether
circa Solem & ſtella
generetur. Huncque
aetherem & iſtas ma
culas ad tertium ele
mentum referri.
Quomodo ex ipſis aether
circa Solem & ſtella
generetur. Huncque
aetherem & iſtas ma
culas ad tertium ele
mentum referri.
25
30
Sed verò macularum productio vel diſſolutio à tam
minutis & tam incertis cauſis dependet, ut minimè ſit
mirandum, ſi quando nullae prorſus in Sole appareant,
vel ſi è contrà nonnunquam ſint tam multae, ut totum
ejus lumen obſcurent. Ex hoc enim quòd pauca aliqua
ex ramentis primi elementi ſibi invicem adhaereſcant,
ſit unius maculae rudimentum, cui facilè poſtea plura
alia junguntur, quae, niſi in priora illa impingendo
partem ſuae agitationis amitterent, ſibi mutuò non
poſſent adhaerere.
CI.
Macularum productio
nem & diſſolutionem
à cauſis valde incertis
pendere.
Macularum productio
nem & diſſolutionem
à cauſis valde incertis
pendere.
5
10
Notandumque eſt maculas iſtas, cùm primum ge
nerantur, eſſe corpora molliſſima & rariſſima, ideòque
facilè frangere impetum ramentorum primi elementi,
quae in ipſas impingunt, & illa ſibi adjungere. Paula
tim autem poſtea interiorem earum ſuperficiem, con
tinuo motu ſubſtantiae ſolaris cui contigua eſt, non
tantùm abradi & perpoliri, ſed etiam condenſari &
indurari, aliâ interim earum ſuperficie, quae coelo ob
verſa eſt, molli & rarâ remanente. Ideoque ipſas non
facilà diſſolvi, ex eo quòd materia Solis interiorem
earum ſuperficiem lambat, niſi ſimul etiam earum oras
circumfluat & tranſcendat, ſed contrà potiùs ſemper
augeri, quamdiu iſtae earum orae, ſupra Solis ſuperfi
ciem eminentes, ejus materiae occurſu non denſantur.
Hincque poteſt contingere, ut aliquando una & eadem
macula ſupra totam ſuperficiem alicujus ſideris ſe