Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
poteſtas & actus quę ſunt principia motus, ſingulorum propria ſunt, nihil habentia in rerum na­
tura quod ipſorum vniuerſitati reſpondeat, quemadmodum libro priore copioſius oſtendimus.
B
C
D
E
a 1. Poſt.
T. 23.
F
G
b 3. Poſt.
H
A
a 2. Phyſ.
T: 1.
B
C
D
E
F
G
H
A
Latiore quadam ſpecie definitio motus explanatur. Cap. III.
CVM igitur motus ſit affectio quædam quæ latè patet, & complura prædicamenta peruaga­
tur quibus nihil commune vniuocum eſt, neque ipſe item communi vniuoco ſubiicietur.
Ergo ſicut ille qui cogniturus eſt ens, ſubſtantiam, quantum & quale noſcat oportet; ſic ei qui
cogniturus eſt motum, neceſſe eſt norit ſpecies eius; & communem illius notionem quæ tamen
vniuoca non eſt, reſoluat in proprias ſingulorum motuum definitiones.
Et quanquam motus na­
turalis qui eſt noſtri inſtituti ſpecies & modi plures ſunt; eſt enim motus ſecundum ſubſtantiam,
quantum, quale, & locum, & qui ad locum eſt, vel in orbem fit, vel eſt rectus; atque hic ſimplex,
aut mixtus.
cùm ille qui eſt ad locum ſit prior & notior omnibus aliis, & ſimplex compoſito: is
qui ad locum eſt & ſimplex in hac methodo præponetur.
Quia verò eſt vel motus in orbem, qui
conuerſio propriè vocatur, vel recta fit; quanuis conuerſio prior ſit abſolutè cęteris motibus, quòd
dubium, ideſt, & longo ſermone demonſtrandum, maximèque.
diſtat à nobis in hac methodo in qua
potiſsimum conſulitur ordini doctrinę, & pręcipitur, vt à notis nobis inſtitutio petatur; de motu

recto, atque illo quidem ſimplici pręcepta dabuntur, & theoremata concludentur; eiuſmodi tantum, vt
ex analogia ad alias parteis & modos transferri poſsint.
Atque hunc credimus (ſiquid veri à nobis
conſtitutum fuit de perſequenda vi & natura illorum quę ſunt ad vnum) ab Ariſt.
fuiſſe propoſitum; eiusque.
cauſſas & initia veſtigata, & definitiones Ariſtotelicas quę plures ſunt, huic pncipuè fuiſſe aptatas;
tametſi multa generalia nobis occurrunt quę ipſi conuerſioni cęterisque.
rerum caducarum motibus tum
per locum, tùm etiam per cętera prædicamenta coniter accidant, ex quibus facile quiſpiam ſuſpicari
poſsit non hunc motum primò, ſed alium quendam generaliorem fuiſſe propoſitum.
In hoc verò expli­
cando hunc ordinem tenere inſtituimus: vt in primis illa perpenderemus quæ ad conſtituendam ip­
ſius eſſentiam generaliter pertinerent: deinde quę ipſi inhęrerent coniter: inde nos ad ea conferremus
quę vniuſcuiuſque propria forent, ſiue eſſentiam ſeorſum, ſeu proprias affectiones reſpicerent.
Sed
his poſitis ad definitionem ipſam cominus accedamus.
Tribus autem modis explicatum fuiſſe motum ab
Ariſt.
comperimus, primo illo quidem qui ſcriptus eſtanteà, qui motum continet generatim; altero verò
quo ſingulę eius definitionis partes ſigillatim afferuntur, & quo quæque motus ſpecies ſeorſum
explicatur: ac tertio qui talis eſt.
Actus poteſtate actuoſi & patibilis, quatenus tale: quanquam &

hanc poſtremam rationem, non modo vniuersè, ſed etiam ſpeciatim ſumi poſſe monet Philoſophus.
Di­
uerſa verò interpretum iudicia de his obſeruamus: ſingula perſequi nimis putidum eſſet: ſed tantum illa
afferre quę viri omnium opinione peritiſsimi tulerint, non inutile, inter quæ illud omnino repudian­
dum quod Lynconienſis ætate ſua philoſophorum princeps habitus pronunciauit: quippe conem
eam definitionem eſſe concluſionem, ſpeciales verò principia & propoſitiones: vtpotè deceptus ijs ver­
bis quæ ſcribuntur ab Ariſt.
dum conſimili ratione tractauit animi definitionem: a dicebat enim conem eius

definitionem è ſingulis definitionibus ſingularum partium colligi.
Nec meminit iſte vir definitionem non
poſſe ratiocinatione comprehendi, ac ſi fortè dictum fuiſſet ab Ariſt. συλλογιζεθαι, b i. colligi defini­

tionem, ſic accipiendam fuiſſe vocem illam, vt valeat idem, atque elicere & exprimere definitionem è ſyllogiſ­
mo, aut coniungere, & in vnum redigere parteis definitionis quę prius diſperſę fuerant, aut in partib.
ſubiectis, propoſitionibusúe latebant. Aut etiam definitionem docere quae eſt, & talem eſſe definitionem ani­
mi conem; Ariſtotelem de definitione in potentia locutum eſſe quę eſt demonſtratio in actu, in qua defi­
nitio in potentia comprehenditur, vel vt medium, vel vt tota ratio poſitione differens, vel vt concluſio;
continet autem concluſio informationem rei, & primam eius notionem, nec eſt principium.
Quare dat eſſe

ſolum, quia demonſtrat id quod habetur in concluſione: huic igitur ſimilis definitio conis, ſpeciales
autem ſe habent vt medium.
Quamobrem longè aptius Auerroës, adiiciebat conditionem quaſi. quia .ſ.
ratiocinationis progreſſum imitaretur: neque tantum eſſet ratiocinatio. Diſtinguunt de iis & alij ſic,
quae prima definitio ſit primi philoſophi, quam continet ens, actum, & poteſtatem qui ſunt termini primi
philoſophi: ſecunda verò magis huius methodi propria, cùm conſtet ex mouente & mobili qui
ſunt termini naturales: tertia verò ſeparetur à cęteris, quia ſit apertior, & nos in motus initia ma­
gis inſinuet.
At verò, meo quidem iudicio, differentiæ quæ à methodorum ingenio petuntur, inanes
omnino ſunt: nec ſatis congruunt cum decretis Ariſtotelicis.
Nanque etſi ens, actus & poteſtas ſint termini
primi philoſophi; at vbi contrahantur, nec amplius vniuersè & latè accipiantur, proprij redduntur
alterius methodi.
Sic eſt quidam actus & potentia naturalis, quę poterit eſſe methodi naturalis.
& ſic fit, vt multa controuerſiæ de rerum natura in hac ipſa methodo exitum ex actu & poteſtate in­
ueniant.
Mitto quae illi termini, aut coniter accipiuntur, aut vt iam coiërint in definitionem. quae ſi coniter
accipiantur, quid vſus afferunt in contemplatione iſta?
ſi iam coiëre in definitionem, ſunt partes mo­
tus, & idem ac motus.
ſunt enim idem definitio ac definitum; ſolum in eo differunt, quae in definito eſſentia
continetur implicitè, quę euoluitur in definitione.
Nunc ſi definitio motus eſt ex terminis primæ
philoſophię; ergo & tota definitio, & definitum igitur.
ſolent tantum illi cauere, ne faciant conſiderationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index