Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
151 151
152 152
153 153
154 154
155 155
156
157
158
159
160
161 161
162 162
163 163
164 164
165 165
166 166
167 167
168 168
169
170
171 171
172 172
173 173
174 174
175 175
176 176
177
178
179 179
180 180
< >
page |< < (153) of 197 > >|
153153S*TATICES*. axungia illud oleo perungitur; aliud humido aëre turgeſcit, aliud erugine cor-
ripitur, quæ omnia (ut multa alia omittam) machinarum motus modò expe-
diunt, modò impediunt.
Itaque ut in Statices Praxis præfatione dictum eſt, hu-
juſmodi proportioni, quæ probabilis videtur, nullo modo fidendum eſt:
quin
omnia iſta quæ Cardanus 5 Proport.
lib. in variis propoſitionibus, aliiq́ue quam
plurimi hinc deducunt, falſa &
veri vana habenda ſunt. Eoſohis motus & mo-
vendi æquilibrio contenti ſimus, quippe quæ his abundè ſatis faciat.
C*AP. III.*
Staticam eſſe Mathematicarum Liberalium
artium unam.
QVamvis de iſtarum rerum nominibus quibus doctrina nihil obſcuratur
controvertere, aut in diſceptationem vocare ſupervacaneum ſit;
non eſt
tamen cur hæc eò pertinere quis arbitretur;
nam nos cum uſui erit Staticam li-
beralem artem appellabimus, atq;
ideo ejus appellationis rationem redderene-
ceſſe fuerit.
Quemadmodum igitur numeri & magnitudinis materia diverſa,
meritiſſimò quoque artium ſuarum limites &
confinia ſecernenda diſtinguit;
illaq́ue Arithmeticæ hæc Geometriæ terminis circumſcribitur, ut ſingulæ con-
venientiori ordine, magis propriè, magisq́;
perſpicuè deſcribantur & docean-
tur:
cumq́ue ſubtilis materies iſtis artibus ſubjecta à natura nobis ingenita aut
cognita non ſit;
ſed è variorum ſcriptis qui ſummo ſtudio maximaq́ue diligen-
tia in his ſeſe exercuere, imò non rarò caſu notitiam excellentium rerum ſunt
adepti, perdiſcenda ſit;
atque illarum cognitio humano uſui perquam neceſſa-
ria, ideoq́ue homine ingenuo digna, unde ipſæ liberales artes appellantur, &

ſua certitudine reliquas artes longè antecellant;
meritò Mathematicæ appellan-
tur, cum ita eſſe non perſuadeant, ſed demonſtrando cogant, doceantq́ue.
Pari
ratione etiam Statica iſtis connumeranda, partim quia hujus materia gravitas,
ſit ab illarum utraque, numero ſcilicet &
magnitudine, diverſa; partim etiam
quia proprietates hujus ſubtilitate quoque illis non cedant, cujus vel hoc ar-
gumentum ſit, quod omnium tardiſſimè è tenebris eruta, in lucem ſit edita.
De-
nique cum ab ultimis uſque initiis tantæ certitudinis ſit, quantæ illæ pari jure
peculiaris quædam ars Liberalis Mathematica, &
propria quoque cenſebitur.
Objiciat autem quis, Geometricas figurationes in ipſius demonſtrationibus
non rarò adhiberi, ideoq́;
ejus eſſe quandam ſpeciem. Reſpondeo idem Arith-
meticæ accidere;
etenim quæ habet theoremata quarum cognitio non penitus
ex ipſa Geometria ſit repetenda?
Imo ne Geometria quidem ipſa ſe abſq; nu-
meris tuebitur, aut defendet.
Inſpice ſodes elementa Geometrica, quoties quæ-
ſo figura figuræ dupla, item tria plana duobus æquari dicuntur?
unde conſtat
propoſitiones Geometricas abſque numeris demonſtrari non poſſe, quamvis
artes inter ſe ſint diverſæ &
diſtinctæ; atque eadem Staticæ doctrinæ ratio erit.
Præterea Opticæ & Catoptricæ, quæ non peculiares artes Mathematicæ ſed
Geometrici generis omnino cenſentur, alia eſt ratio, quam Staticæ, &
multùm
diſſimilis.
nam Staticæ materia ſeu ſubjectum quæ eſt gravitas, non ſecus quàm
magnitudo, &
numerus (quia omnia, ut eſt in veteri proverbio conſtant pon-
dere, numero, &
menſura) in qualibet ſubſtantia magno hominum commodo
deprehenduntur;
ſed ſuperiores iſtæ non item. Quare ut diximus Statica me-
ritò liberalium Mathematicarum artium unafuerit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index