Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1Venerem excitare? Itaque aliud meco­
nium ab amphiam eſſe exiſtimant.
Sed &
amphiam venenum eſt apud Indos, atque
ex eorum genere, quæ abſque moleſtia oc­
cidunt: quod meconio proprium eſſe, ne­
mo ignorat.
Sed forſan aliud eſt quippiam
quod & curas leuat, & Venerem ſti­
mulat, & ſomnum affert, quale amo­
mum & crocus.
Ergo quòd ſint quædam,
quæ Venerem immodicam excitent, do­
cuimus: quænam autem ſint illa, per­
fecta plantarum hiſtoria etiam explica­
bimus.
Flores cur
varij.
Folia plan­
tarum cur
omnia viri­
dia.
Partium plan­
tarum tempe­
ramentum
.
Nunc docere expedit cur floribus non
vnus eſt colos velut foliis: id contingit,
quoniam ſiccatur humidum, nec aliud ſup­
peditatur.
Folia namque cùm humidum per­
petuum ſubminiſtretur, agente calore om­
nia neceſſariò ſunt viridia, qua de cauſa &
ſuprema ſuperficies ſtantium aquarum talis
eſt, & vda loca, quæ ſub ſtillis tectorum in
terra poſita ſunt, vbi Solis radij non ap­
parent.
Igitur humidiſſima totius plantæ
ſemper, & plerunque frigidiſſima, fo­
lium: calidiſſima & ſicciſſima, ſemen: in
quarum medio flos eſt collocandus.
Sunt
tamen & flores parte aliqua virides, cæ­
tera cærulea: calathi forma: & hyacintho­
rum genere eſſe aiebant.
Parùm odorati,
atque humidiores.
Frigidiſſima rurſus ac ſic­
ciſſima radix: vt calidiſſima, ac humidiſſi­
ma, fructus: in quorum medio truncus, pro­
pius tamen ad radicem accedens.
Trunci
denuò calidiſſima ac ſicciſſima pars, cor­
tex: humidiſſima ac frigidiſſima, matrix:
lignum quaſi in horum medio collocatur:
totus tamen ( vt dixi ) truncus frigidus ma­
nifeſtè ac ſiccus.
Folia tegunt ſtipitem,
flores, fructus, ſemen: lignum velut in
animalibus oſſa omnia ſuſtinet, integitur
à cortice defenſionis cauſa: at in quibuſ­
dam etiam cortex eſt, per quem defertur
alimentum: matrix & ipſa in quibuſdam eſt
nutrimenti cauſa: in omnibus humectat
lignum.
Partium in
arboribus
vſus.
Quamobrem quæ matrice carent omnia
lachryma abundant, vt lignum ſanctum: quæ
copioſam habent matricis ſubſtantiam, la­
chryma carent, vt ſambucus.
Radix tra­
hendi gratia alimenti à terra: flores ob fru­
ctum, vel ſemen, nam in illa ſemper ver­
tuntur: fructus verò propter ſemen, nam in
omni fructu ſub pericarpio ſemen contine­
tur.
Igitur fructus perfectio videtur plantæ,
ſemen verò ad propagandam ſpeciem.
At in
quibus fructus non eſt, ſemen commoda &
vſus præſtat.
In hoc videtur natura plantis inclemen­
tior fuiſſe quàm animalibus, cùm plantis
hyeme veſtes decidant, animalibus creſcant,
ſcilicet pili.
Armauit & plantas velut &

animalia, duritie, magnitudine, flectendi
facilitate, tum ſpinis.
Muniuit enim qua­
drifariàm follia, ſpinis ( vt dixi ) roſarum,
minoribus aculeis.
vt boraginis: lanugine,
vt mentaſtri: pilis, vt violæ, & piloſellæ
vtriuſque.
Lanugine denſior pilus, ideò ad
vulnera conſolidanda nil par.
Sed & errores,
vt in animalibus, atque eò ftequentiores,
quò viliores.
Inde fit vt etiam in paruis ani­
malibus, in his quæ à materia gignuntur
putrida, in piſcibus, in metallicis abundent,
velut in plantis.
Sed in animalibus propriè

perfectioribus monſtra ob raritatem, à mon­
ſtrando dicta ſunt: licet tamen & hoc no­
men etiam ad plantas transferre.
Nam ſi
plantæ ſuum ſeruent ordinem, non ſolùm
partibus certis conſtant, ſed etiam numero
foliorum.
Adeò ſolers etiam in minimis na­

tura fuit, cuius cauſam intellige: cùm motus
plantis deeſſet ad generationem, vtrunque
ſexum coëgiſſe neceſſe fuit, vnde plures per­
ſæpe in vnum coëunt.
Plantarum
arma.
Plantarum
monſtra.
Plantas om­
nes certo nu­
mero folio­
rum conſta­
re, & quo­
modo.
Cùm igitur in animalibus velut in cari­
nis ſpina vna eſſet neceſſaria, in quam om­
nia oſſa implantarentur, atque in plantis
neruis vice ſpinæ fungerentur, neceſſe fuit,
vt & in neruo plantarum ſi vnus eſſet, aut
in ſingulis ſi plures folia altrinſecus dextra
ac ſiniſtra pari ratione, tum rami exoriren­
tur: nam & in animalibus omnia duplica­
ta, vt rectè Ariſtoteles dicit, videntur.
Er­
gò cùm in ſummo cacuminis loco folium
eſſet neceſſarium, gemina verò hinc inde
in nodis cuilibet plantæ vnicam ſpinam ha­
benti, neceſſaria fuit ratio ordinis hu­
ius, vt in ſingulis nodis duo folia, in
ſummo tria haberet.
Itaque cùm arida
fuerit planta, nec folia emittere poſſit iux­
ta nodos efficitur enophyllum, cuius eſt hæc
forma.
75[Figure 75]
Folium vnum breui ſtipiti

adnaſcitur abſque venis, ner­
uiſque hederaceo molliori per­
ſimili tamen, vbi folium ſtipi­
ti iungitur, prodit ſimul vagi­
na criſpia tenuis ac viridis, fo­
lio procerior, in qua ſemina
parua continentur, viridis ad­
modum tota herba, radix vni­
ca forma capitis ſerpentis: cúmque Aprili
menſe in pratis oriatur, iuxta Papiam Ma­
io areſcit: odore nullo, ſaporeque Vul­
neribus prodeſſe creditur.
Itaque cùm
hic non ſuppeditaret materia, è neruo
naſci oportuit folium, atque in cacu­
mine: nam aliter tota planta tegi non
poteſt.
Enopyhlli
forma mira.
Hac ratione pinguis, & pauca in eno­
phyllo, in trifolio mediocris, paucáque,
ſed pinguior in helleboro ( non enim ſi te­
nuis fuiſſet, tot folia neceſſarium fuiſſe fa­
cere ) in pentaphyllo verò tenuiſſima ac he­
ptaphyllo: nam in pauciora redacta fuiſ­
ſet pauca materia, ſi fuiſſet craſſa.
Quar­
tò enim plura ſunt folia ſi ſtipes craſſus non
fuerit eò tenuiora eſſe neceſſe eſt: vbi
etiam materia ſicca pauca, pauci nerui,
aut nulli.
vt in enophyllo, trifolio, pen­
taphyllo: vbi plurima, plures nerui, vt in
arboribus.
Quilibet autem neruus ordinem
ſuum ſeruat: cùm plures fuerint, ordinem &
numerum foliorum confundere videntur.
Ita ſyderum motus cùm pluribus æqualibus
motibus conſtent, confuſi & inæquales ap­
parent.
Ergo quòd folia in ſummitate plantarum
imparia numero eſſe neceſſe ſit, iam manife­
ſtum eſt.
Nam vel à ſolis neruis prodeunt,
& fit enophyllum: vel hinc inde, fiuntque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index