Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 355 > >|
1redibit ad priorem poſitionem in M A. Tardius autem fertur M A, quàm
B A, vt dictum eſt, quia maior illi fit retractio à recta progreſſione.
Sit igi­
tur linea A B, mota vſque ad locum A L F, & à puncto L, ducatur L Q, per­
pendicularis ipſi A B, in minori circulo.
& rurſus ducatur L S, parallela ei­
dem A B, & à puncto S, in maiori circulo ducatur S T, perpendicularis ei­
dem B A, necnon F X. erunt igitur S T, L Q, latera rectanguli T L, æqualia
per 34. primi.
erit poſtea B T, minor quam M Q, quia æquales rectæ S T,
L Q, ductæ à circunferentia ad diametrum perpendiculares in circulis in­
æqualibus, ea quæ eſt in maiori circulo minorem reſecat diametri portio­
nem, quàm quæ in minori.
In quanto autem tempore ipſa A L, lata eſt per circunferentiam M L, in
tanto temporis ſpatio in maiori circulo B, extremum ipſius B A, latum erit
per maiorem arcum quàm ſit B S; iam conſiderandum eſt motus vtriuſque
lineæ in hoc caſu æquales eſſe, ſunt enim deſcripti per lineas æquales T S,
Q L, quæ ſunt rectæ; tam enim linea B A, quàm M A, naturali motu recta
tenderet, vt dictum eſt, peragraſſetque; illa rectam T S: hæc verò rectam Q L.
Verum lationes innaturales ſunt impares, latio enim B T, breuior eſt M que
quantitate autem B T, retracta eſt B A, à motu ſibi naturali, & recto: quan­
titate verò M Q, retracta eſt M A, vnde apparet motu hoc violento magis
retractam eſſe minorem M A, quàm maiorem B A, quod erat primo de­
clarandum.
Quod autem ob id A B, maior cęlerius mota ſit motu naturali, quàm mi­
nor M A, palàm fiet.
quia enim oportet vtramque lineam maiorem, & mi­
norem eadem vi motam, confeciſſe binos illos motus proportionales, ideſt
ita ſe debet habere motus naturalis maioris ad motum innaturalem eiuſ­
dem, quemadmodum ſe habet motus naturalis minoris ad motum innatu­
ralem eiuſdem: Oportet ergo, vt ſi A B, & A M, ſunt eadem vi commotæ,
vt ſit eadem ratio T S, ad Q L, quæ eſt B T, ad M Q, non eſt autem, vt oſten­
ſum eſt; ergo linea A B, eadem vi commota, ac M A, conficit pluſquam
B S, ſed neceſſariò peruenit ad F. hoc enim in puncto erunt prædicti motus
proportionales, vt oportet, erit enim motus naturalis in maiori perpendi­
cularis F X, & innaturalis B X, in minori verò naturalis L Q, innaturalis
M que quod ſi ducantur rectè B F, M L, apparebunt duo triangula æquian­
gula B X F, M Q L, & erunt per 4. 6. vt F X, ad B X. ita L Q, ad M Q, &
permutando erunt etiam vt F X, ad L Q, ita B X, ad M que ideſt, vt motus
naturalis ad naturalem, ita innaturalis ad innaturalem.
In alio autem lo­
co præter F, non erunt eædem proportiones.
Ex quibus patere ſatis poteſt, cur A B, longior à centro velocius mouea­
tur quàm minor M A, ſeu cur puncta eiuſdem B A, velocius vertuntur, quo
longius abſunt à centro A, ideſt maiorem arcum B F, peractum eſſe à B,
quàm ſit arcus M L, peractus ab M, quod erat oſtendendum.
Atque hic eſt diſcurſus ille Ariſt. quo putat ſe cauſam aperuiſſe, cur lon­
gior ſemidiameter velocius moueatur: quod num rectè attigerit, non puto
operæpretium eſſe hoc loco diſcutere, præſertim cum ad naturalem Philo­
ſophum ſpectet.
Mihi tamen maximè conſiderandum videtur hoc ipſum quod aſſeruit, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index