Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1Nam multum harmoniae Veneris differre videntur:
atque alias alii complent magis, ex allisque
Succipiunt aliae pondus magis, inque gravescunt.

Et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
Pluribus; & nactae post sunt tamen, unde puellos
Suscipere, & partu possent ditescere dulci.

Et, quibus ante domi fecundae saepe nequissent
Uxores parere, inventa est illis quoque compar
Natura, ut possent natis munire senectam.

Usqueadeo magni id refert; ut semina possint
Seminibus commisceri genitaliter apta,
Crassane conveniant liquidis, & liquida crassis.

Atque adeo refert, quo victu vita colatur:
Namque aliis rebus concrescunt semina membris,
Atque aliis extenuantur, tabentque vicissim.

Et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas,
Id quoque permagni refert.
nam more ferarum,
Quadrupedumque magis ritu, plerumque putantur
Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
Pectoribus positis sublatis semina lumbis.

Nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.

Nam mulier prohibet se concipere, atque repugnat,
Clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat;
Atque exossato ciet omni pectore fluctus.

Eicit enim sulcum recta regione, viaque
Vomerem, atque locis avertit seminis ictum.

Idque sua caussa consuerunt scorta moveri,
Ne complerentur crebro, gravidaeque iacerent;
Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset:
Coniugibus quod nihil nostris opus esse videtur.

Nec divinitus interdum, Venerisque sagittis,
Deteriore fit ut forma muliercula ametur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index