Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1voragines eſſe poſſe, in quibus ratione ſitus, æſtus ipſe mirificos præſtet ef­
fectus.
Auguſtin. Pro baſine quod aliqui ſcribunt, in cingulis ex Lupi marini co­
tio factis, per æſtum pilos erigi & ſtare, in refluxu verò deprimi, hoc etiam
fabulam olet, ni fallor.
Antim. Vt vt ſit, quædam humore rigeſcunt, ac proinde eriguntur,
vt funes ex canabe, præterea per æſtum, aër minus compreſſus eſt, magis
in refluxu; quid mirum ergo, ſi refluxus tempore pilos illos de­
primat.
Auguſtin. Sed quid cenſes de iis fontibus & puteis, quorum aliqui at­
tolluntur cum Oceano per æſtum, alij contra ſubſidunt.
Antim. Multa etiam fabuloſa de his Scriptoribus promulgata fue­
runt; difficile tamen non eſt; rationem horum adducere; nempè altior
aqua per æſtum, plus aquæ extrudit per exiguos arenoſæ terræ meatus;
minus verò aqua ſubſidens; quòd ſi per longiores mæandros aqua tradu­
cenda eſt, ad putei, ſeu fontis recepta culum non tam citò pervenit, ſed fortè
ſex horis tardiùs.
Sic non ſtillant fornices, eo die, quo pluit, ſed altero, immo
tertio poſt die, pro diverſa for nicis craſſitudine; nec obeſt, aquam dul­
cem eſſe; quia marina per arenam percolata dulceſſit: nihil dico de aliis
multis fontibus, qui aliquoties per diem intumeſcunt, ac deinde ſubſi­
dunt, nulla tamen temporum ſervata lege, quia ad hoc argumentum non
pertinent: quanquam in diverſis fontibus artefactis facilè videmus, quid
etiam induſtrioſa natura in hac materia præſtare valeat.
Auguſtin. Alia Exciderant; quid enim de Mari Caſpio, de Ponto Euxino,
de Mari Baltico, de Eurippo ad Eubeam, de quibuſdam lacubus in Ameri­
ca, in quibus æſtus fieri dicitur?
Antim. In Caſpio, Euxinio, Baltico, vel nullus, vel modicus æſtus eſt
cùm ab Oceano traduci non poſſit, & tractus aquarum breviores ſint, &
ita ſiti, vt ſenſibilem preſſionis inæqualitatem non inducant.
De lacubus
Americæ memoratis, dicendum eſt, vel eſſe tantæ longitudinis vt 700.
etiam milliaria adæquent, quod ſufficit, vt aliqua preſſionis inæqualitas
inducatur, vel per majorem fluminis alveum ab Oceano vim æſtus eò tra­
duci, quod ſaltem meo judicio, difficultate caret.
Iam de celeberrimo
illo Græciæ Eurippo nunc dicam, de quo fabuloſa multa narrantur; nem­
pe aliàs ſepties ſingulis diebus æſtuaſſe dicitur, nunc verò quater in die:
quod ad me ſpectat, fateor vltro, me nunquam vidiſſe; quantum tamen
ex incolarum relationibus audire potui, bis ſingulis diebus in præfato Eu­
rippo recurrit æſtus; ſed quia it reditque duodecim horis, aliiſque duo­
decim pariter fluit, ac reſinit æquè rapido curſu, quater in die æſtuare vi­
detur; hujus autem Eurippi eadem ratio eſt, quæ aliorum, de qua jam
ſupra; fieri tamen poteſt, vt quemadmodum de Siculo diximus, concur­
rant in iſto gemini æſtus, ab vtraque ſcilicet extremitate, nempe ad orti­
vam vis æſtus traducitur per fauces illas, quæ ſunt inter Cretam & Orien­
tale Peloponenſi cornu, non procul ab Inſula Cythere, vulgò Cerigo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index