Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ſi contingat aquæ guttam pendentem diſtrahi ab ali­
qua violentia, illa attenuatur, & gracileſcit elonga­
turque, & denuò ceſſante violentia reſtringitur re­
colligitur, conglobaturque, ſic paritèr videmus a­
quam ad membranæ ſubtiliſſimæ extenſionem redigi
circa aerem ſpumam componentem, vnde conſtat
partes aquæ inter ſe viciſſim colligari vinculo quodam:
id ipſum obſeruamus in vitro, & metallis fuſis.
Qua­
liſcumque igitur ſit cauſa huius vinculi, & tenacita­
tis partium homogenearum eiuſdem fluidi, vel quia
ab aliquo glutine, ſeù viſcoſitate vniantur, aut ab
aliqua alia cauſa partes eiuſdem fluidi ſe mutuò am­
plexentur
, & connectantur, certum eſt tamen veram eſſe
prædictam vnionem, quotieſcumque fluidum intrą
aliud fluidum alterius naturæ collocatur, vt oleum̨
intra aquam, vel aer intra quodlibet aliud fluidum,
non diſſipabitur, ſed tenaci quadam vnione conglo­
babitur, licet in motu poterit aliquo pacto eius figu­
ra rotunda alterari.
hoc autem non contingit in om­
nibus fluidis cuiuſcumque naturæ ſint, nam aquą
intra vinum, & metalla fuſa inter ſe commixta noņ
ſegregantur; ſed facilè commiſcentur, confundun­
turque inter ſe.
Et in hiſce aduertendum eſt adductam
experientiam locum non habere, ſed tantummodò
in fluidis priùs expoſitis non homogeneis inter ſe.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Supponamus igitur fluidum ABC, verbi gratia ae­
rem, vel hydrargyrum, moueri vi intrinſeca, vel vio
lenter impulſum in aqua intra fiſtulàm ſtrictam RSVX
contenta à termino B versùs E: & quia ſpatium DN

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index