Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1trifolium, pentaphyllon, heptaphyllon, hel­
leborus qui nouem habet folia: nam ſi plura
ſint, melius eſt, vt per totam plantam iuxta
nodos bina ac bina digerantur, nec tantùm
oneris cacumen ſubeat.
At contraria ratio­
ne ſi pauca, melius fuit totam ad ſummum
plantæ traduci: nam folia ibi melius totam
plantam, atque ideò etiam flores & fructus

tegunt.
Indicio eſt, folia propter flores, &
multò ante fructus naſcuntur: quibuſque
perpetua ſunt, his etiam toto tempore anni
fructus, aut flores: & quòd ſi folia ſeriùs
floribus naſcantur, his maxima pars fru­
ctuum perit: hyeméque cum folia decidunt,
nulli flores, ac fructus naſcuntur, viden­
turque ob id ſolum nata: nam cum hyeme
non pariat arbos, decidunt folia.
Ergo im­
paria ſunt folia plantarum, quoniam quæ
in cacumine ſunt, imparia eſſe neceſſe eſt,
inde hinc de alia prodire æqualiter dextra
ac ſiniſtra.
Indicio primum eſt, quòd nul­
la planta, quæ nudum habeat truncum, pa­
ria habeat in vertice: deinde, quòd medium
folium ſemper ſit maius, pinguius ac ro­
buſtius reliquis, tum illi proximiora remo­
tioribus, quodque ex aduerſo nerui ſemper
cauitas in ſtipite adiacet, ipſeque truncus
faciliùs inflectitur in ipſam cauitatem, quàm
in neruum.
Folia pro­
pter flores &
fructus facta
eſſe oſtendi­
tur.
Nerui folio­
rum cur
impares.
Eadem ratione nerui foliorum etiam im­
pares ſunt, vt in plantagine: nam vel qui­
ni, vel ſepteni, vel etiam plures: nam præ­
ter eos, qui bini à lateribus ſtant, medius
adiicitur.
Sed ſi plantarum materia pro fo­
liis abundauerit vnico cum neruo, adhuc
eadem ratione in cacumine imparia, per to­
tam plantam bina ac bina in ſingulis no­
dis.
Quòd ſi plures nerui in trunco vt bini,
erunt quaterna folia in nodis: aut bina ac
bina, ſed non è regione: in cacumine verò
ſena vel dena.
Eadem ratio in ramis, vnde
niſi quid oblæſum fuerit, aut monſtrificum
quod (vt dixi) frequenter contingit in plan­
tis, foliorum numerum in omnibus certa
ratione colligere licet.
Mala omnia
certo grano­
rum numero
conſtant.
Simili modo & in fructibus: atque vt à
difficiliori ſumam exemplum, mala punica
quæque pro ſuo genere, & quæ ex eadem
arbore naſcuntur, certum granorum nume­
rum retinent, quædam nongenta quadra­
gintaquatuor, alia centum viginocto, atque
alia alio numero, omnibus certo ordine ex
ambitu latiore corticis in anguſtum verſus
centrum tendentibus.
Sic pyrorum ſemina,
ſic malorum, aut meſpilorum.
Annectun­
tur pediculis omnes, quia humidum, ſic
aqueum melius ab aëre diſſipatur, & fructus
etiam ob id melius nutriuntur.
Semina ve­
rò in his contenta, & quorum gratia fructus
facti ſunt, robuſtiora euadunt, & magis apta
generatio.
Sycomori
fructus &
biferarum
plantarum
Indicio eſt huic, quòd ſycomori fructus
abſque pediculo innaſcuntur trunco: nam
cùm hæc arbor valde pingue habeat (vt dixi)
humidum, non indiget, vt in pediculo hu­
mor amplius ſiccetur.
His de cauſis fructus
quater in anno edit, & quæ niſi ſaucietur
arbor non maturantur.
Quòd iudicium in
ficu & vitibus, quæ ſæpius in anno fructifi­
cant, facere debemus: abundant enim co­
pia pinguis humidi, & ſerò vel vix matu­
rantur, & ventriculo graues ſunt, velut &
ſycomori.
Oportebat autem talem eſſe arbo­
rem, quæ fructum adeò vberem ferret, vt
frumenti vice apud incolas haberetur, ſatiſ­
facerétque hominum vitæ.
Quæ igitur plantæ fructum vnicum edunt
& celeriter maturantur, parum habent pin­
guis humidi, & adeò maturantur, vt facilè
putreſcant, vt ceraſa: quæ verò non matu­
rantur, vnicum tamen habent fructum, fri­
gida ſunt & ſicca, vt ſorba, ac meſpila: quæ
verò multiplicem edunt fructum, vt ficus,
vitis, ſycomorus, omnia difficulter ad ma­
turitatem perducunt extremos fructus, ſunt­
que humida valde, & humido quidem pin­
gui, & multum nutriunt, & ſerò conco­
quuntur.
Quidam verò fructus poſtquàm decerpti
defuerint ſeruantur & areſcunt, vt iuglan­
des, auellanæque alij ſeruantur, nec areſ­
cunt, vt punica: quidam non ſeruantur, vt
ceraſa.
Reuireſcunt, qui ſeruantur aridi, vt
quaſi nuper decerpti è planta, ſi perforato
cortice in ſacculo per octo dies in puteum
demittantur, aut quindecim diebus ſub hu­
mida terra ſepeliantur.
Cato verò & hos, &
vuas nondum maturas vaſis vitreis ſub terra
reconditis ſeruari docuit.
Fructus du­
ri corticis
quomodo re
uireſcant.
Multa ſunt quæ ad hæc pertinent, non

tamen ſunt ex his de quibus, vt ſermo ſit
completus, nunc dicendum erit.
Huiuſcemo­
di ſunt, quomodo transferantur plantæ è
regione in regionem, vt ex India in Ita­
liam: aliæ quidem ſemine tranſlatæque aliæ
in vaſis integræ, ac terra obſitæ, aliarum
ſurculi in melle ſepulti: quandoquidem mel­
lis humidum, tenue eſt, dulce ac tempera­
tum, non pingue, non putredini obnoxium
hoc autem alendis teneris germinibus com­
modiſſimum.
Quamobrem & iuglandes to­
to anno virides in eo ſeruantur, fructus
verò & caro non paucis diebus abſque pu­
tredine.
Plantæ quo­
modo tranſ­
ferantur in
longinquas
regiones.
Sed ſucci poſtquàm efferbuerint (ſic enim

humidum aqueum, quod eſt putredinis prin­
cipium, reſoluitur ) ſuperiniecto oleo ſer­
uantur.
Fumi terræ ſuccus tamen, vel ſic
ex amaro in acerbum tranſit & acidum,
quoniam pars terrea, quæ cauſa eſt amari­
tudinis, deſcendens ſuccum inſipidum relin­
quit: hic cùm ab aere vitiatur, tranſit in
acidum, vt omnia dulcia, & inſipida.
Præ­
ſtat igitur & diu coxiſſe, & loco frigidiſſi­
mo condidiſſe.
Succi quo­
modo ſer­
uantur.
Putredo etiam (vt dixi) omnis, calida eſt: ob

id tubera naſcentia, niues in directo ſuper­
ſtantes colliquant: calor enim putridus dum
terreum humidum ſecernit, radices gignit
ſine germine, quæ tubera vocantur: contra­
ria ratione cùm frigidam, & humidam, te­
nuemque materiam concoquit, germina ſi­
ne radicibus emittit, quę fungos appellamus.
Ideóque fungi humidiores, tubera ſecuriora.
Tubera vbi
ſunt, niues
diſcutiunt.
Generaliter autem conſeruamus, ne pu­

treſcant, vel ſiccatis, vel refrigeratis, vel hu­
mido pingui obratis.
Quod enim putreſ­
cit, vt humidum habeat, aqueum neceſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index