DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata
page |< < of 207 > >|
1 ergo & reliqua σν ad reliquam τ<10> eſt, ut tota BD ad totam OR.
rurſuſquè permutando σν ad BD ut τ<10> ad OR, conuertendo〈que〉;
BD ad σν eſt, ut OR ad τ<10>, Quia verò ita eſt σχ ad χν, ut τξ ad ξ<10>;
erit BD ad σχ, vt OR ad τξ atverò BD ad bσ eſt, vt OR ad Oτ.
erit igitur BD ad Bχ, ut Oγ ad Oξ. ac propterea diuidendo Dχ
ita ſe habet ad χB, vt Rξ ad ξO. Quare manifestum est totius recti­
lineæ figuræ in portione ABC inſcriptæ centrum grauitatis χ in eadem
proportione diuidere BD, veluti centrum grauitatis ξ figuræ rectilineæ
in portione XOP inſcriptæ ipſam OR diametrum. quod demonstra­
re oportebat.
ex iis quę
poſt pri­
mi huius
demonſtra
ta ſunt.
3. Archi.
de quad.
parab.
&
20, primi
conicorum
Apoll.
22. ſexti.
15. primi
huius.
15. primi
buius.
18. quinti.
2. lemma an
te 13. pri
mi huius.
22. quinti.
ante 13.pri
mi huius.
1.lemma.
2.lemma.
ex 6. pri­
mi huius.
18. quinti.
22.quinti.
cor. 2. lem
ma m 13.
primi hui^{9}
ex 6. pri
mi huius.
3. lemma.
2. lemma an
te 13. pri
mi huius.
3. lcmma.
2. lemma an
te 13. pri­
mi huius
16.quinti.
19.quinti.
co.4.quinti.
3.lemma.
2. lemma
ante 13.
primi hui^{9}
18. quinti.
97[Figure 97] 98[Figure 98]
SCHOLIVM.
Hinc colligere licet parabolas omnes inter ſe ſimiles eſſe. Re
fert enim Eutocius hoc in loco, Apollonium pergęum in ſex
to Conicorum libro. (qui nondum in lucem prodijt) ſimiles
coni ſectiones dixiſſe eas eſſe, quando in vnaqua〈que〉 ſectione
lineę ducuntur baſi æquidiſtantes numero pares; hoc eſt tot in v­
na, quot in alia; vt in ſuperioribus figuris ductæ fuerunt, in v­
na quidem EK FI GH ipſi AC æquidiſtantes; & in altera ST
YV QZ ipſi PX æquidiſtantes; quę quidem efficiant, vt dia­
metri in eadem proportione diuiſæ proueniant; vt ſunt BN
NM ML LD; & Oβ βα α9 9R. Deinde æquidiſtantes AC EK
FI GH in eadem ſint proportione ipſarum XP ST YV QZ.
& quoniam hæ conditiones in omnibus poſſunt accidere pa
rabolis; vt ex ijs, quæ demonſtrata ſunt, manifeſtum eſt; id­
circo parabolæ omnes ſunt ſimiles.
Ne〈que〉 verò exiſtimandum
eſt, quoniam parabolæ ſunt ſimiles, figur as quo〈que〉 planè
inſcriptas, vt AEFGBHIKC & XSYQOZVTP ſimiles eſſe in
ter ſe, ea præſertim ſimilitudine, qua ſunt figuræ rectilineæ;
vt ſcilicet anguli ſint æquales, & circum ęquales angulos late­
ra proportionalia.
in parabolis non attenditur hęc ſimilitudo.
ſatenim eſt, vt præfatæ adſint conditiones; ex quibus ſequi­
tur (vt oſtendimus) trapezia AK EI FH, triangulum què
BGH in eadem eſſe proportione trapeziorum XT SV YZ, ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index