Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1motus eſſe primi philoſophi. Nec minus ea definitio, quæ conſtat ex actuoſo & patibili eſt primi

philoſophi, quam naturalis.
Signo illud eſt, quae actuoſam & patibilem poteſtatem nobis ex poſuit Ariſt.
cum 1. tum etiam 9. Met. Placeret mihi, ſi poneremus primam definitionem, notiorem ſanè nobis, ſed na­
tura obſcuriorem; atque Ariſt.
proficiſci gradatim ab ignotioribus ad notiora natura, vt demum in
illa tertia quę reliquis eſt illuſtrior, reſoluat eſſentiam motus in omnia ſua principia propter habitudi­
nem quę eſt inter efficiens & ſubiectum motus quæ ſignificatur ab actu & poteſtate.
Sed venio iam
ad primam.
Hæc autem eadem methodo collecta quam docuit Ariſt. in Analyticis, a vtpotè diuidente,

ſic reſoluetur à nobis.
Cùm enim in iis quę ſunt, duo principia ſpectentur & quaſi elementa poteſtas
& actus, ſiue ſeorſum, ſiue iuncta ſimul.
quod iam eſt actu, non eſt motus: hæc enim quæ ſunt actu
permanent conſeruantia ſuum actum, quicunque ille fuerit, ſeu fixus & ſtabilis, velut ædificij, ſeu flu­
xus & labilis, ſicut certaminis & diei.
Nanque & dies, quatenus eſt, actu eſt. & eius eſt quippiam
omnino inuariabile ſecundum quod eſt id quod eſt, nec tranſmutatur in aliud.
Neque nosij ſumus
qui cum Heraclito nil prorſus manere credamus, neque alium hominem eſſe fatemur qui nunc ea me­
moriæ mandat quę quondam lucubrauit.
Et quanuis materia fluat aſsiduè, & ſecundum ipſam res è
materia conſtantes; at permanet forma, & per illam ea quæ habent formam.
Motus item non eſt pote­
ſtate, tùm quia quę talia ſunt, non ſunt quatenus huiusmodi; ideò, ſi poteſtate motus eſſet, eſſe quidem

poſſet, nec dum tantum eſſet.
tùm etiam quia quod eſt poteſtate, talem habet poteſtatem quæ ſemper eſt con­
iuncta
cum actu in compoſitis & mobilibus de quibus agitur nunc: quo fit, vt etiam quod tale eſt,
permanere poſsit nulli dum mutationi obnoxium; veluti ego nunc vxorem habere poſſum, nec tantum
duco; permaneo certè in quodam ſtatu qui illi contrarius eſt quem aſſequi cupio.
Sed motus erit
actus alicuius poteſtatis.
quam verò forma eſt quæ eſt actus materiæ quæ eſt potentia, non ob id
talis actus eſt motus.
fieri enim poteſt, vt pręſens ſit forma in materia: tùm verò ceſſauit motus. verum
motus eſt actus alicuius poteſtatis, i.
eius quod eſt poteſtate, quatenus huiusmodi, i. motus eſt quin con­
ſeruatur adhuc in re mobili poteſtas, ſed ea exercetur: exercetur verò tum, cum tendit ad actum:
neque enim eo tempore poteſtate ſolum eſt, non actu; neque actu ſolum, ſed progreditur à poteſtate ad
actum.
Ille igitur progreſſus à poteſtate ad actum in mobili eſt ipſe motus. & ſi cum illo actu confe­
ratur quem forma affert; hic imperfectus eſt, nec dum terminatus, ille terminatus & perfectus.
Cum
verò poteſtas & actus ſint ad vnum de quibus ex ſuis partibus reddimur certiores, non explicat
ſatis rem ipſam quam volumus, hęc definitio: atque eſt deſcriptio potius & natura poſterior.
Idcircò
ſi de actu & poteſtate diſtinguatur per ſingula prędicamenta in quibus obſeruatur motus, exacta,

quantum rei fluxilis natura tolerat, motus definitio comparabitur.
Ideò, cùm ſit in ſubſtantia po­
teſtas & actus: motus item qui eſt generatio: hæc autem ſit generabilis rei; actus igitur generabi­
lis, quatenus generabile eſt, erit generatio.
& in qualitate ſimiliter affectio erit actus rei quæ potest
affici, quatenus talis.
ſic dicemus de reliquis; ita vt quemadmodum actus & poteſtas & ens quę
ſunt prima elementa motus, pro portione reperiuntur in ſubſtantia, quanto, quali, & vbi (ſola enim
hæc motui propriè dicto ſubiacent) ſic vniuſcuiuſque partis eius definitio compleatur adiecta illa
particula quæ propria eſt eius prædicamenti, ſecundum quod ſit motus, quæ particula notat cer­
tum progreſſum in eo prædicamento.
Nam generari propriè eſt mutari ſecundum ſubſtantiam, &
affici eſt mutari ſecundum qualitatem, & ferri eſt migrare de loco ad locum, vnde motus ſecundum
ſubſtantiam, generatio dictus eſt, ſecundum quale affectio, ad locum verò latio.
Neque verò in illa
definitione coni D. Thomam audiendum puto qui ſumens ex vetere tralatione ens in potentia cre­
didit illud ens eſſe prædicatum omnium communiſsimum, & in ea definitione communiſsimè accipi;
quamobrem omnia complecti quæ cuicunque tranſmutationi, ſeu veræ, ſeu metaphoricæ ſubiiceren­
tur; vnde etiam negauit ſubſtantiam mobilem eſſe materiam noſtrę methodi; ſtatuit autem ens mo­
bile quod eſſet quiddam communius: neque vidit hîc vocem illam, quę Gręcè eſt ὃιτος accipi non

tanquam πρᾶγμα (ſic verò dialectici nuncupant omne id quod in enunciatione ſignificat, reliquas
eius parteis appellantes modum, aut copulam) ſed locum copulæ obtinere.
Et quanuis à definitione
copula pellatur, non omnis omnino excluditur, ſed ea tantum quę orationem quid eſt explicantem, cum
re definienda coniungit.
Neque etiam laudo Philoponum qui in eum ſenſum accepit hanc defini­
tionem
, quòd motus permaneat, nec interrumpatur à quiete, illucuſque dum perſeuerat poteſtas in
mobili; ne fateri cogatur mobile tempore motui præcedere, ſi fortè intelligeretur id quod eſt in po­
tentia, tum eſſe, quin nondum ſubiit motum.
Sed quoniam hęc poſteà tractanda ſunt vberius: his contenti
quæ ſunt expoſita, nos conuertamus ad accuratam propoſitę definitionis interprętationem.
Hęc verò,
vt quadrare poſsit in omnem ſpeciem motus, quęcunque illa ſit, facilè vt puto, conſtabit, ſi cum poteſtas
& actus ſint termini communes, multasque.
notiones pręſeferant, à nobis anteà diligenter aperiantur.
B
C
a 2. de An.
b 2. Poſt.
D
E
a 2. Poſt.
F
G
H
Exponuntur termini in definitione motus accepti actus, ſcilicet, & potestas. Cap. IIII.
EXORDIAMVR autem ab actu; hic verò apud Gręcos duplex nomen obtinuit; quan­
doquidem modo ἐfέργειαν aliàs ἑντελέχειαν ab ipſis vocatum obſeruamus.
Quamuis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index