Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Ita verò ſe habuit obſeruatio. Æream Æo­
lipilam propemodùm candentem omnique
humore deſtitutam expendi primùm bilan­
ce iuſtiſsimâ; deinde eiuſdem refrigeratæ &
ad naturalem temperiem reſtitutæ pondus
examinaui, & animaduerti illam factam̨
fuiſſe quatuor vt minimum grauis grauio­
rem: Hinc intuli aërem, qui rarefactionę
exierat, & naturali condenſatione fuerat ite­
rùm in Æolipilam admiſſus, habere in gra­
uitate quatuor grana.
Iterum Æolipilam,
vt priùs, calefeci, quæ eiuſdem quoquè pon­
deris, vt priùs, inuenta eſt: & illicò eius ro­
ſtrum in aquam immerſi, vt aquam ſugeret:
ſuxit autem aquæ vncias 9, drachmas 3, gra­
na 25; quæ ſunt in vniuerſum (ſi ſingulis
drachmis grana 72 tribuantur, & vnciis gra­
na 576) grana 5425; quod eſt pondus aquæ
occupantis idem ſpatium, quod occupabat
aër vi rarefactionis excluſus.
Eſt igitur gra­
uitas aquæ granorum 5425 ad grauitatem̨
aëris ſecundùm molem æqualis gran 4, hoc
eſt vt 1356 ad 1. Quarè ſatis liberaliter age­
re mihi videor, ſi dixero aërem ad aquam in
leuitate eſſe vt 1200 ad 1.
Guld. Quàm vellem hæc omninò veri­
tati congruere! Sed veniam dabis non qui­
dem improbanti conatum, ſed penſicula­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index