Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
< >
page |< < (140) of 361 > >|
154140HYDRODYNAMICÆ
EXPERIMENTA
Ad ſect. ſept. referenda.
Experimentum 1.
TUbum adhibui vitreum cylindricum diametri fere quatuor linearum,
inferius totum apertum.
Eum aquæ, in vaſe pellucido ampliſſimo
ſtagnanti, ſubmerſi ad altitudinem 44.
lin. digitumque orificio admo-
vi ſuperno, ne extrahendo tubi partem deſcenderet in illo aqua:
extraxi
deinceps tubum ad alt.
22. lin. ita ut tam pars tubi ſubmerſa, quam altitudo
aquæ internæ@ſupra externam eſſet 22.
lin. moxque remoto digito obſervavi
deſcenſum ſuperficiei in tubo infra ſuperficiem aquæ ſtagnantis eumque vidi
fuiſſe 9 {1/2} lin,
Debuiſſet autem vi §. §. 7. & 17. deſcendere tredecim lineis; Defectus
trium linearum cum dimidia unice fere adhæſioni aquæ ad latera tubi tribuen-
dus videtur.
Obſervato deſcenſu totum experimentum repetii, ut aſcenſum quoque
proximum experirer:
Viſus autem mihi fuit 8. lin. qui vi paragraphi deci-
mi ſexti, habito reſpectu ad prævium deſcenſum, eſſe debuerat 9 {1/2} lin.
nempe tantus, quantus fuit præcedens deſcenſus. Hic vero experimentum
unica tantum linea cum dimidia defecit, cum in prima experimenti parte ad
tres uſque lineas cum dimidia defectus adfuit, quia nimirum major ibi facta
fuit excurſio eaque velocitate majori, ita ut impedimenta, quæ una cum velo-
citatibus creſcunt, admodum majora offenderit.
Experimentum 2.
Eodem tubo uſus ſum, ſed eo lamina munito, quæ foramine erat per-
tuſa amplitudine √ {1/2} ratione amplitudinis tubi, cum ſuperficies tubi eſſet
octodecim lineis elevata ſupra aquam ſtagnantem, totidemque lineis fundum
ſubmerſum, vidi ſuperficiem tubi in deſcenſu quinque fere lineis infra aquam
ſtagnantem deſcendiſſe.
Paragraphus octavus autem deſcenſum arguit 7 {1/2} lin. defectum, qui
plusquam 2 {1/2} lin.
fuit, rurſus adhæſioni aquæ ad latera tubi adſcribo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index