Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 usque adeo magni refert studium atque voluptas,
et quibus in rebus consuerint esse operati
non homines solum sed vero animalia cuncta.

quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
in somnis sudare tamen spirareque semper
et quasi de palma summas contendere viris,
aut quasi carceribus patefactis
venantumque canes in molli saepe quiete
iactant crura tamen subito vocisque repente
mittunt et crebro redducunt naribus auras,
ut vestigia si teneant inventa ferarum,
expergefactique secuntur inania saepe
cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
donec discussis redeant erroribus ad se.

at consueta domi catulorum blanda propago
discutere et corpus de terra corripere instant
proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.

et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
tam magis in somnis eadem saevire necessust.

at variae fugiunt volueres pinnisque repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes visaeque volantes.

porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem quasi si iugulentur ibidem.

multi depugnant gemitusque doloribus edunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index