Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 406 > >|
1ſubſidiaque poſſint. Aqua nequicquam deerit: pabulum: li
gna haud longe aberunt: ad tuos receptus liber: in hoſtem
egreſſus expeditus.
Hoſti contra omnia compedita / et dif
ficilia relinquentur.
Extare uelim caſtra quoad prorſus omnem
hoſtium regionem deſpectes: ne quid conetur aut inchoet
quiſpiam / quod non illico proſpectum tibi et cognitum ſit.
Locum deuexa / deiecta / ardua / abrupta late circummunient.
Ne quid aut multa manu circumuenire: aut ulla ex parte ſe
inferre ſine graui disſerimine hoſtis poſſit.
Ne quid ubi tan
dem appulerit / poſſit aut tormenta libere immittere: aut ſi
ne magno ſuo malo perſiſtere.
Hæc ſi dabuntur locorum opor
tunitates uſurpentur.
Alioquin conſideraſſe oportebit / et
quæ tibi caſtra / et quibus locis pro exequenda expeditione
ponenda ſint.
Nam et ſtataria caſtra munitiora multo eſſe
quam temporaria oportet: et planis locis diffuſiore artificio et
opere indigent maiore quam in collibus.
Nos a temporariis in
cipiemus: quando iſtorum quidem uſus frequentior eſt.
Quin et caſtra perſæpe mutaſſe ualitudini militum confer
re arbitrantur.
Sed caſtris ponendis fortaſſis illud ueniet in
mentem quam ambigamus / ſuis ne in finibus / an alieno agro com
modius
habeantur.
Aiebat Zenophon mutatione caſtrorum le
di hoſtes: iuuari tuos proculdubio ad fortitudinis decus fa
ciet: aliena proculcare: ad commoditates et ſecuritatem con
feret
ſuo ſeſe in ſolo recepiſſe.
Sed ſic inſtituamus ut pute
mus caſtra ad totam quæ ſubſit et pareat regionem eſſe quip
piam ſimile atque ad urbem arx: que et in ſuos contiguum re
greſſum: et in externos per promptum et paratum progreſ
ſum habeat neceſſe eſt.
Cæterum obuallandorum caſtrorum uaria
eſt ratio.
Britani ſudibus decempedalibus præuſtis et præ
acutis ſeſe circumſæpiunt / altero capite intra ſolum infixo
et exculcato: altero extanti et producto: ut hoſtem aduer
ſum ſpectent.
Gallos refert Cæſar pro uallo carros hoſti ſo
litos obiicere.
Iſdem et traces aduerſus Alexandrum uſos
meminit.
Neruii quo præſertim equitem impediant teneris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index