Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
< >
page |< < of 158 > >|
1tametſi velociſſimè per medium mare transferatur.
At, ſi aquam illam à prora in puppim effluere, & rur­
ſùs ex puppi in proram refluere adnotauerit; tunc
eius motus cauſam inquirens, agnoſcet ipſum eſſe
non poſſe, niſi aut extrinſecùs corpus aliquod in im­
motam nauim impingatur, ipſamve alia ratione ſub­
agitando commoueat, & contentam aquam effluere,
ac refluere faciat; aut ipſa certè nauis per mare mo­
ueatur, & cum inæquabilitate quidem aliqua, quæ
eiuſdem effluxus, & refluxus ſit cauſa.
Et quia ſi extra
nauim circumſpexerit, nullum extrinſecùs obſerua­
bit corpus, quod in nauim impingatur, aut illam ſub­
agitet; ideò erit, cur colligat, moueri nauim igitur, &
cum nonnulla quidem inæquabilitate.
Pari autem
modo, cùm nos in eadem Terræ quaſi naui vehamur,
vnà cum ſinubus, cauitatibuſque, quaſi nauigiolis, in
quibus marina aqua continetur; & obſeruantes hu­
iuſmodi aquam continuò effluere, ac refluere, argu­
mentemur hunc effluxum, refluxumque eſſe aut à
cauſa externa, quæ Terram in æthere medio conſi­
ſtentem commoueat, ac ſubagitet; aut ab ipſamet
Terra, quæ per ætherem, cum inæquabilitate aliqua
moueatur: nec videamus tamen, vbi oculos circum­
quáque coniocerimus, vllam eſſe cauſam externam,
quæ impingatur, ſubagitetve; Quidni colligere poſ­
ſimus cauſam eſſe ipſammet Terram, quatenus poteſt
per ætherem, & cum aliqua quidem (vt putà iam ex­
poſita) inæquabilitate moueri?
XIII. Verùm his tandem modus eſto: quandò ag­
greſſus dicere ſolùm de imbecillitate eius argumenti,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index