Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
151
151 (137)
152
152 (138)
153
153 (139)
154
154 (140)
155
155 (141)
156
156 (142)
157
157 (143)
158
158 (144)
159
159 (145)
160
160 (146)
< >
page |< < (140) of 795 > >|
154140DISSERTATIO
EXPERIMENTUM LXXXIV.
Tab. 7. fig. 6. Magnetis rotundi A B E F axis ſit C D, C polus
Auſtralis, D Boreus, dividatur Magnes bifariam ſectione per axem
tranſeunte, habebit pars C O A B P D polum Auſtralem in O, Bo-
reum in P:
ſegmentum C X E F Z D habebit polum Auſtralem in
X &
Boreum in Z.
Retinent igitur hæc ſegmenta eoſdem polos, quibus antea dona-
ta erant, ſola mutatio in eorum axe contingit, qui fit X Z, &

O P, tranſeundo per medium cujuſlibet ſegmenti:
idem obtinetin omni
ſectione parallelâ ad axim:
ergo patet totum latus E X C O A eſſe
polare, &
eodem modo conſtructum, cæteroquin videri poſſet,
quaſi plagæ quædam, quales hic C &
D, ſoli forent poli, cum quod-
libet punctum lateris A C E, aut B D F polare ſit, ſed in Magnete
integro poli C &
D, erant concurſus virium, ſive centrum polorum
ab utroque latere.
EXPERIMENTUM LXXXV.
Tab. 7. fig. 7. Duorum Magnetum A B, a b poli Auſtrales ſint
A, a, Borei B, b, hi in eodem plano horizontali poſiti, ad ſe
accedere queant, tum polus Boreus unius attrahet, ſibique junget,
polum Auſtralem alterius:
ideo ſi Tab. 7. fig. 8. Magnes A B ſu-
pra alterum a b teneatur, &
alteruter libere converti poſſit, con-
vertetur, ut polus Auſtralis A ſit directe ſub polo Boreo b, &
po-
lus Boreus B ſub Auſtrali a.
Ne alicui hæc converſio mira videatur, patebit intuenti Magnetem
ante unitum, ſed nunc diſſectum, partes hoc ordine habuiſſe compoſi-
tas;
ſi enim ambo Magnetes AB, a b conſtituiſſent antea maſſam unam,
nonne pars a adhæſiſſet parti B, atque hæ ambæ partes ſe attraxiſ-
ſent:
verum an hæ nunc ſolutæ non iterum ſe attrahent? adeoque
poli nominis alterni ſe conjungent;
poli cognomines, uti bini Borei
vel bini Auſtrales ſe mutuo fugabunt, hi enim nunquam natura-
liter in Magnete cohæſerunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index