Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1eſt, & vt à calore putreſcat. Sicca igitur aut
omninò frigida, aut pinguiſſima putreſcere
non poſſunt.
Siccantur autem trifariàm om­
nia vel, calore viuaci, hic autem triplex,
ignis, fumus, & Sol: vel abrodente humi­
dum, vt vento, vel ſale: vel ſenſim ſiccan­
te, vt aloë, atque myrrha.
Refrigeratis au­
tem putredo non contingit, ob id gelu mul­
ta non putreſcunt.
Et piſces apud Sarmatas
ſeruantur recentes, in quinque menſes.
Et
anguillæ vento ſiccatæ, ſi crudæ edantur,
ſuaues ſunt.
Sed & corpora mortuorum ar­
gento viuo obruta ſeruantur: ſic tamen, vt
& intùs penetret metallicum.
Seruantur au­
tem humido pingui quæcunque parum pu­
tredini obnoxia ſunt, vt farcimina, ſalitæ­
que carnes oleo, & piſces aſſati, ſeu potius
frixi: quanquam hic modus etiam ad com­
poſitos reduci mereatur.
Quædam verò mi­
ſta cauſa, vt quæ vel melle, quod pingue
ſit, & ſiccet, vt fructus plerique: vel aceto
quod ſiccet ſimul atque refrigeret.
Quam­
uis igitur putredo ad incendium via ſit, non
tamen quæ putreſcunt, quia humidum ad­
huc habent aqueum, verum quæ ex putre­
dine relinquuntur, ardent.
Sed fungi: vt tu­
bera non ardent, quia putredo pingui, &
aqueo miſta genita, non à putredine reli­
cta ſunt.
Modi præ­
ſeruandi à
putredine.
Lauri, & iu­
niperifolia
igne conce­
pto cur cre­
pitent.
At lauri folia, quæ à quadam putredine
relinquuntur, & ſicca ſunt, celerrimè ar­
dent: iuniperi quoque, ſed ob vehementem
ſiccitatem.
Sed quia concipiunt ignem celeriter an­
tequam aqueum humidum vel eiiciatur, vel
ſiccetur, crepitum neceſſariò emittunt.
Ob
id igitur lauri folia, & iuniperi, dum ardent,
valde crepitant.
Sed ſunt qui ardentibus lauri foliis diui­
nationem ineſſe putant, ſeu quòd arbos ipſa
ſacra ſit Apollini, ſeu quòd hæc flamma in
varias formas diducatur: ſiue quòd natura
aliquid contineat, mentem mouens.
De iuniperi
ligno.
Fuerunt qui exiſtimauerint truncum li­
gni iuniperi accenſum, & proprio cinere
contectum, ignem annuum ſeruare.
Tamdiu,
certè mirum: at diu, nihil mirum, ſubſtan­
tia enim denſa & pingui admodum eſt, &
ad opera incorruptibili, niſi quod noſtris in
regionibus haud multum creſcit: & vbi creſ­
cit, cedrus dicitur.
Cedrus iuni­
peri ſpecies.
Vernix.
Sola enim fructus rubedine cedrus à iuni­
pero differt ac magnitudine.
Iuniperi lachry­
ma vernix vocatur: ne diffluat atramentum
ſuper chartam commodè ſpargitur: quia
enim ſicca, & tenuis, combibit liquorem ac
ſiſtit.
Pumex quamuis ſiccus, non combibit:
quia craſſum, & ſine calore.
Quinimò ſi ſolo
pollicis vngue, chartam comprimas iam de­
raſam, minus ſpargetur atramentum, quàm
ſi pollinem pumicis addas.
Ob id igitur è
ſicca vernice, & lini oleo, fit liquida vernix
ad omnes cœli impetus coërcendos aptiſſi­
ma: vnde picturis addi ſolet.
Olim loco eius
cera tenuiſſima, vel oui albo, ac ſandice
factitio, vel creta, cum nitro vtebantur.
Cera aduerſus Solis calores, ventoſque
ac ſalſi imbris, tum vaporum iniuriam, pi­
cturæ defendebantur.
Oui albo, & ſandice,
etiam calor purpureus præter tutelam adde­
batur.
Sed creta, ac nitro, ſplendor iucundiſ­
ſimus.
Apelles verò atramento tenuiſſimo ( ſic
enim ab vſu, non à calore, vocabatur li­
quor ille) præter id, quod picturas à pulue­
re ac ſordibus, iniuriiſque cæteris tueretur.
claritatem magnam addebat eis, etiam re­
percuſſo lumine.
Quæ omnia, vernix noſtra
ætate, commoda etiam præſtat.
Probatur
autem pura, quæ colores non vitiet, perſpi­
cua, tenuiſſima, ſplendida, adeò vt colores
illuminet, non obtundat.
lumen verò ipſum
repercutiat: & ſolida ac firma, ſicut aquę vdo,
ſalſugini, ventis, pulueri, Solíque incorru­
pta maneat, & æterna.
Sed vt ad plantarum hiſtoriam redeam,
quæri ſolet, cur quibuſdam folia criſpa, aliis
etiam capitata, vt caulibus?
Cauſa eſt, hu­
midum terreum abundans.
Nerui enim
quia terrei, ſeriùs creſcunt: at folij ſub­
ſtantia, humidior: quum quod ineſt, ob
denſitatem non facilè reſoluatur, ſinuatur,
neceſſarioque criſpatur.
Quæ igitur criſpa
habent folia, talia ſunt: vt lactuca, inula,
lapathum.
Quæ autem extenſa, vel tenui vel
pauco humido prædita ſunt.
Capitata verò
criſpa valdè, vel lenta magis, propterea non
ſeparantur, ſed in eodem, & iuxta idem ex­
tenſa coëunt.
Abſoluiſſe iam plantarum hiſtoriam ſcio
ſed quoniam attamenti rubri atque puni­
nci compoſitionem docui, cæterorum etiam
adiiciam.
Cœruleum, à cœrulea terra, vel
lapide Cyaneo, tum aureum è purpurina,
vel auro: reliquique omnes è metallicis co­
lores, vtriuſque ad vnguem modis, quibus
rubrum è cinnabari ſuprà miſceri docuimus,
perficiuntur.
Atramenti
ſcriptorij
aurei, & cœ­
rulei ratio.
At nigrum quod commune eſt, ſic fit:

Gallæ confractæ recentis libram vnam: la­
chrymæ Arabicæ, baccarum liguſtri ma­
turarum, ſingulorum libræ dimidium: octo
diebus in ſex libris aquæ macerentur: pòſt
coquantur, donec aquæ pars tertia dece­
dat: feruenti, amotóque ab igne addantur
calchanti tenuiſſimè triti libram vnam,
miſceanturque omnia, donec frigeſcat: &
poſt dies decem, linteo denſiore coletur ac
ſeruetur.
Atramentum
nigrum ſcri­
ptorium con­
ficiendi ra­
tio.
Antiquo tempore pro ſcribendis libris

fuligo balneorum & fornacum in vſu erat.
Et nunc typhographi fuligine olei lini cum
ipſo oleo vtuntur.
Scio qui fecerit optimum
quod tamen poſt ſex menſes ex toto euaneſ­
cere è chartis magna fraude.
Literæ quæ
ſponte eua­
neſcunt.
Quærenda igitur ratio huius. Scimus quo­
niam terrea manent, humida non manent:
& quæ tenuia ſunt, euaneſcunt celerri­
: vnde aqua ardens ſtatim diffugit. Cal­
chantem igitur in ſpiritum redactum, & hu­
midæ, tenacique materiæ miſtum, hoc effi­
cere poteſt.
Vnde quæ pro magno miraculo referun­

tur de Apollonio Tyanæo, quòd bis accuſa­
tus chartam ſynceram ac puram accuſator
inuenerit, ſeu Imperator, ſeu Tigillinus: ſi
modò vera ſunt hæc inter tot Philoſtrati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index