Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 et quasi pantherae morsu saevive leonis
mandantur magnis clamoribus omnia complent.

multi de magnis per somnum rebu' loquuntur
indicioque sui facti persaepe fuere.

multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
ut qui praecipitent ad terram corpore toto,
externantur et ex somno quasi mentibu' capti
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.

flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
puri saepe lacum propter si ac dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,
totius umorem saccatum corpori' fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
conveniunt simulacra foris e corpore quoque
nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
qui ciet inritans loca turgida semine multo,
ut quasi transactis saepe omnibu' rebu' profundant
fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.

namque alias aliud res commovet atque lacessit;
ex homine humanum semen ciet una hominis vis.

quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
per membra atque artus decedit corpore toto
in loca conveniens nervorum certa cietque
continuo partis genitalis corporis ipsas.

inritata tument loca semine fitque voluntas
eicere id quo se contendit dira lubido,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index