Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 203 > >|
1
Leges aquæ
effluentis
per foramen
tubi ſemper
pleni.
Corollarium II.
COlligitur ſecundò, Aquam apud B, in utroque tubo, hoc eſt,
ſemper & non ſemper pleno, tantâ ſolùm vi premi prope
foramen B, quanta eſt vis ſeu pondus aquæ à B uſque ad ſu­
premam aquæ ſuperficiem, id eſt, columnæ aqueæ habentis
pro baſi latitudinem foraminis B, pro altitudine perpendicu­
larem à B ad dictam ſuperficiem.
Ratio eſt, quia ſolùm illa
columna premit ſupra B, per dicta Propoſit. 1.
Intellige, niſi
illa aliunde impetum recipiat, ut ſi ipſi affunderetur aqua ex
tubo inclinato, ſive conjuncto, ſive diſiuncto.
Corollarium. III.
COlligitur tertiò, Leges prædictas deſcenſus gravium ſervari

ab aqua in tubo ſemper pleno, deſcendendo ab A ad B, ſo­
lùm in primo deſcenſu, non verò in deſcenſu continuato; item
ſolùm à prima parte aquæ deſcendentis, non à partibusipſi conti­
guis & ſubſequentibus.
Explico Deſcendat aqua ab A ad B, effi­
ciatque deſcenſus columnam aqueam AB, quæ dividatur in vi­
ginti quinque æquales partes ſecundùm longitudinem ſeu altitu­
dinem ab A ad B.
Dico, ſolùmvigeſimam quintam partem, quæ
eſt apud B, ſervare prædictam legem deſcenſus gravium cre­
ſcentis in velocitate ſecundùm numeros impares ab unitate
numeratos; & quidem illam ſolam vigeſimam quintam par­
tem, quæ eſt in prima columna aquea à deſcenſu aquæ for­
mata, non verò quæ eſt in reliquis columnis ſubſequentibus.

Ratio eſt, quia cùm nulla pars ex viginti quinque egrediatur
è foramine B, quin ingrediatur alia per orificium A priori
æqualis; & nulla tranſeat vigeſimum quintum & ultimum ſpa­
tiolum lateris AB, quin eodem tempore tranſeat alia æqualis
primum ſpatiolum, & alia ſecundum, & alia tertium, ac reli­
qua omma; neceſsè eſt ut omnes reliquæ partes eâdem velo­
citate conficiant ſingula ſpatiola, qua velocitate ultima con­
ficit ultimum; & eâdem velocitate unaquæque pertranſeat
ſpatiolum ſibi correſpondens, qua velocitate ultima pars per­
tranſit ultimum ſpatiolum.
Patet ergo propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index