Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1
tiùs examinanti, vtrùm omni prorſus labe
careat tua hæc argumentatio.
Sit vas cu­
preum AR molis vnâ cum incluſo aëre pe­
dalis, & vaſis pondus lib. 80, quod eſt pon­
dus pedis cubici aquæ.
Eſt igitur vas eiuſ­
dem ſpecificæ grauitatis cum aquâ; atque
adeò cum grauitas cupri ad grauitatem aquæ
ſit vt 71. ad 8, moles cupri ad molem aëris
incluſi eſt vt 8 ad 63. Quarè vas aëre plenum
nihil in aquâ grauitat, aut leuitat; ſed ſi mer­
gatur intrà aquam, quæ aëre excluſo impleat
vaſis capacitatem, iam vas intrà aquam pon­
dus habebit lib. 80. minùs pondere, quod
habet aqua ſecundùm molem cupro æqualis.

Quia igitur moles cupri eſt (8/71) pedis cubici,
fiat vt 71 ad 8, ita lib. 80 pondus pedis cu­
bici aquæ, ad lib. 9. (1/71) pondus aquæ æqualis
cupro vaſis.
Erit itaque vaſis pleni aquâ in­
trà aquam grauitas lib. (70 70/71): quod quidem
pondus tribuendum eſt cupro, non autem
aquæ vas implenti, quæ intrà aquam non
grauitat: cum maximè idem eſſet in aquâ
eiuſdem cupri pondus, etiamſi in maſſam
conflatum nihil aquæ contineret.
Quan­
quam non nego grauitatem illam cupri iņ
aquâ eſſe æqualem grauitati molis aqueæ vas
implentis, ſi illa extra aquam in aere
transferatur; eſt enim moles aquæ vas im­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index