Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1inciſis arboribus atque mutuo inflexis / crebriſque inter ſe ra
mis reiunctis ſepem obducunt.
Nearcum præfectum Ale
xandri per indicum mare nauigant quo eſſet a barbaris tutior
muro muniuiſſe caſtra meminit Arrianus.
Romani erat mo
ris: ita caſibus ſingulis / et fortunæ / et temporis prouidiſſe
ut nuſquam ſui penitendum foret / ac militem quidem non minus
caſtris muniendis: quam omni reliqua militia exercebant: neque
tanti hoſtium pernitiem faciebant / quae curabant ut ſuos egre
gie turarentur: poſſeque hoſtem ferre / et ferendo fruſtrari: atque
refellere.
id demum ad uictoriæ partem non exiguam depu
tabant.
Ea re quicquid a quoquam: aut referri: aut excogi
tari: poſſit omnia cornplecti / et exequi ad ſua commoda:
et ſalutem uſurparunt: edita et circum abrupta ſi deerant /
foſſis profundiſſimis / et aggere accumulato / precipitia imi
tabuntur: ualloque et cratibus concingebant.
Horum nos inſtituta ſic ſequemur: loco metabimur non ſo
lum commodo / ſed quo pro agendis rebus preſentibus inue
niri nullus poſſit accomodatior: et preter ea que recenſui
mus.
erit is quidem ſiccus minime lutoſus alluuionibus ne
quicquam infenſus / ſed ita poſitus: ut tuis nulla ex parte ſe ha
beat impeditum.
hoſti autem nihil præſtet quod tutum ſit:
aquam neque morboſam in proximo neque ſalubrem longe ab
eſſe patietur.
fontes intra caſtra puriſſimos excipiet / aut ri
uos: fluminaque pro caſtris obliciet.
Id ſi minus licebit: cura
bit usque contigua cuiuſuis aquationis commoditasque ſit.
Tum
erunt caſtra pro multitudine militum / non laxiora quam ut
diſtributis ex excubiarum teſſeris / cuſtodiri / et intermiſſis
propugnandi uiciſſitudinibus: defendi per milites poſſit abſque
laſſitudine.
Et contra ne eunt quidem cotracta adeo et cohor
tata / ut ad negocium ſpacia militi non ſuppeditent.
Angu
los caſtris inutiles putauit Lycurgus in orbenque ponebat / ni
aut montem / aut flumine / aut moenia poſt ſe haberet.
Alus area
caſtrorum placuit quandrangula.
Sed poſitiones finitioneſque
caſtrorum / accommodabimus
conditioni temporum / ac locorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index