Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam facit ipsa suis interdum femina factis,
Morigerisque modis, & mundo corpore cultu,
Ut facile insuescat secum vir degere vitam.

Quod superest, consuetudo concinnat amorem:
Nam leviter quamvis, quod crebro tunditur ictu,
Vincitur in longo spatio tamen, atque labascit.

Nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
Humoris, longo in spatio pertundere saxa?

T. LUCRETII CARI
DE RERUM NATURA,
LIBER QUINTUS.

Quis potis est dignum polenti pectore carmen
Condere pro rerum maiestate, hisque repertis?

Quisve valet verbis tantum, queis pingere laudes
Pro meritis, eius possit, qui talia nobis
Pectore parta suo, quaesitaque praemia liquit?

Nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.

Nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
Dicendum est; deus ille fuit, deus, inclute Memmi,
Qui princeps vitae rationem invenit eam, quae
Nunc appellatur sapientia; quique per artem
Fluctibus e tantis vitam, tantisque tenebris,
In tam tranquillo, & tam clara luce locavit.

Confer enim divina aliorum antiqua reperta.

Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquoris
Vitigeni laticem mortalibus instituisse:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index