Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 166 > >|
1ſic ait: Καὶ κορὰκας ἤ χεὶρας σιδηρὰς εὐκολύτερον ἐπιρῥίπτουν.
Quo uero tempore à Romanis κόραξ inuentus
fuerit, uidebis apud Polybium in primo. ρπαγ
etiam ab Agrippa excogitatum refert Appianus in
eodem libro.
Cæſar etiam in primo de bello ciui­
li, manus ferreæ meminit, dum ait: Atque iniecta
manu ferrea, & retenta utraque naue, diuerſi pu­
gnabant, atque in hoſtium naues tranſcendebant.
Hactenus Cæſar. qui etiam in primo bel.ciuil.har
pagonum meminit, dum ait: li manus ferreas at­
que harpagones parauerant.
Vt ipſe Agrippa id
machinationis genus excogitaſſe non uideatur.
quod ſi Plinio credimus, Anacharſis harpagonas
inuenit.
Naues ipſæ ab hoſtibus captæ, captiuæ diceban
tur: ut legimus in ſecundo bellorum ciuilium apud
Cæſarem: Nam ad eas, quæ facta fuerant Arelate
per Cęſarem captiuæ, Maſſilienſium acceſſerant .
Aulus Hirtius in quarto: Vt uel claſſe dimicare
poſſet, adiunctis captiuis nauibus ſociorum.
Liui­
us in tertio tertiæ decadis: Dum hæc Romani pa­
rant, aguntque, ad Philippum captiua nauis una
ex ijs, quæ Romam miſſæ erant, excuſſa fugit.
Græ­
ci αἰχμαλώτους dicunt, ut uidimus apud Xenophon­
tem in ſecundo ἑλληνικῶν· Ἀπάγων τά τε τῶν αἰχμαλώτων
νεῶν ἀκρωτήρια καὶ τὰς ἐκ Πειραιῶς τριήρεις πλὴν δώδεκα
.
Quo loco ἀκρωτήεια poſuit ea, quæ ἀκροστόλια ſupra
diximus.
Et cum naues captiuæ dicantur, merito
poſtliminium habent.
Tullius in Topicis: Poſtli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index