Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 1055 > >|
1
autem poſsint idem vtræque voces: quia tamen hanc poſteriorem vſurpat Ariſtoteles in definitione
motus; de ipſa nunc aliqua dicamus aliò reiectis iis quæ ad alterius explicationem quoquo pacto
pertineant.
In ea tractanda laborauit M. Tullius, dum ſupra captum ſuum philoſophari voluit,
& plura conſcripſere maiores noſtri qui politiores litteras cum philoſophica muſa coniunxerunt;
ita vt ſi vnquam ad rem attineret dictum illud, Quam quiſque norit artem, in hac ſe exerceat.
nunc mirum in modum congruere videatur cum ingenio M. Tullij, & eorum qui pro ipſo dice­
bant.
Etenim ille nobis aliquando, ſic animi definitionem expreſsit, vt pro eo quod à nobis dici­
tur actus, & à Græcis entelechia, deceptus à ſimilitudine vocis promentiarit, endelechian, & ver­
terit perennem motionem, talis enim eſt vis ἐνδελεχείας.
Vnde tritum illud
A
Γέτρην χοιλαίνει ῥανις ὑδατος ἐνδελεχείῃ, ideſt,
Aſſiduo cotem diffringit guttula caſu.
Quam ex Ariſtotelis ſententia conſtare putauit è quinta quadam eſſentia ab omni mortali con­
cretione
ſecreta.
Vbi cùm in eius vocis importuna explicatione peccaſſe comperitur, tùm quòd
ſuam illam explicationem, ex Ariſtotelis decreto tribuerit animo.
Nanque vt entelechia ſit pe­
rennis motio, & ab Ariſtotele tanquam noua vox in hoc ſignificatu accepta, quod aſſerebat M.
Tullius facilè demonſtrant loca quędam Ariſt.
hic ſcilicet noſter, atque alter, quem habemus pri­

mo de ortu; proptereà quòd hîc patet quàm abſurdum ſit, motum eſſe perennem motionem:
quippe quòd, aut eo nomine ſignificetur æternum, hoc verò ſolum conuerſioni contigit, aut non
interruptum; qua ratione motus non continebit auctionem; quandò illa eſt inter cęteros motus
interrupta, neque parteis omneis habet continuatas.
Ibi verò ſeparauit cauſſas in vniuocas & en­
telechias.
videtur autem id nomen fuiſſe tranſumptum ad indicandum genus illud cauſſarum quod
pręſtantiore modo continet effecta, neque formaliter, vt dici ſolet, quemadmodum pleręque.
cauſſę,
ſed virtute tantum; quia ſcilicet aliquid pręſtare poſsint, cuius tamen appellationem non habent:
licet conſiderata ratione formali ſeorſum, tùm effectuum, tùm etiam cauſſarum omnes ſint vniuocę.
Quapropter & Ariſt. omne genus cauſſarum ſub vniuoco complexus eſt. a Auerroës expreſſa vi

græci nominis appellauit perfectionem.
b ita profeſſus eſt motum eſſe cauſſam caloris, quamuis

non ſit calidus, quia ſit perfectio calidi, quaſi verò perfectiore, & eminentiore quodammodo con­
tineat
calorem, quàm ipſe ſit, poſtquam erupit è ſinu ſuarum cauſſarum.
quid ergo ſibi vellet hęc
diſtributio cauſſarum in eas quæ ſunt vniuocę, & alias quæ ſunt perennes motiones?
certè nihil.
eoque. maximè quòd forma, per quam resipſa eſt, tali nomine inſignitur, cuius præſentiæ certè nil

repugnat magis quàm motio.
Habitibus enim (inquit Ariſt. 1. de Gen.) præſentibus in materia
ceſſat omnis motus.
Peccatur item à M. Tullio quia reputer animam ab Ariſt. poſitam fuiſſe pe­
rennem motionem, quando perſpicuum eſt, ipſum, cùm entelechiam norit, eſſe primam quæ eſt
vt habitus: vel ſecundam quæ eſt vt actus & functio, ne dum ſtatuerit animam eſſe perennem mo­
tionem, ſed voluerit planè eam eſſe actum illum primum qui per ſe otioſus eſſe poteſt.
Nec nouam
aut inauditam eſſe talem vocem ſatis perſuadeat nobis eius vſus apud Ariſt.
frequentiſsimus, &
præſertim in definitionibus quæ ſolum recipiunt, aut plurimum voces vſitatas, & illuſtres, & ab
Ariſt.
quidem reſtitutam potius quàm innouatam cum Simplicio fatebor, quanuis in ſchola ſua
tritam, & iam vſu approbatam.
præſertim quòd eius conſuetudo ſolet eſſe, cum voces innouat
admonere lectorem conſimilibus vocibus dico, & dicimus.
ſicut enim in omni arte, cuius vſus
vulgaris communisque.
non ſit, multa nominum nouitas eſſe ſolet, vt in primis conſtituenda ſint earum
rerum vocabula quę in quaque arte tractantur, & non modo Dialectici & Phyſici, ſed etiam Geo­
metræ, Muſici, & Grammatici verbis vtuntur vulgo ignotis, & ſuo quodam more loquuntur, ſic
& dicendi facultas quę popularis eſt, verba priuata vſurpat, vt ſua, eodemque modo alij omnes

opifices, qui abhorrent ab omni politiore elegantia, res in quibus ſunt, nominibus notant nouis,
quę ignorentur ab aliis, ſibi ſint vſitata tantummodo: non aliter in hanc vocem eueniſſe credendum
eſt.
Itaque teſtatur Sextus Empiricus ἐντελέχειαν, & οὐδὲν μᾶλλον, eſſe ſcientia vocabula. At­
tigit hanc diſputationem quoque Budęus cuius dicta vberrimè recenſet, & doctè examinat Vico­
mercatus, vt nihil amplius deſiderari poſsit.
Quanquam & illud ego noto ob viri auctoritatem,
etiam ab eo tertij erroris inſimulatum fuiſſe M. Tullium quia ſtatuerit in diſciplina Peripatetica,

animum è quinta quadam eſſentia conſtitutum quæ ab elementis diſcreta ſit, tanquam nullibi re­
periatur.
Nos autem id optimè ex Ariſt. expreſſum dicimus, vbi è calore illo, non quidem igneo,
conflatum eſſe teſtatur animum ipſum, ſed ex eiuſmodi qui proportione ſtellarum elemento re­
ſpondeat.
Ergo cùm Simplicio dicemus entelechiam ita nuncupatam, quod ἓντέλειον ἔχει, ideſt,
vnum perfectum continet.
vel quòd ἓχει τὸ ἐντελὲς, ideſt, habet perfectionem. aut quia quęque.
res per actum conſecuta fuerit quòd vna ſit, atque illa quidem perfecta, aut continuatio perfe­
ctionis, ideſt, habitus ſecundum perfectionem ſeu poſſeſsio finis.
Quicquid ſit, iudicio noſtro no­
tat aliquid cuius ipſa ſit, non quidem vt pendeat ab illo, ſed alicuius, quod contrà pendeat ab ipſa:
ita vt habitudo hæc ſit potius ſecundum nos, quàm ſecundum naturam; ſiquidem natura, vt dictum eſt, or­
dinat imperfectum ad perfectum, & vult imperfectum à perfecto pendere tanquam ſine ipſo non ſit, id quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index