Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
LF vbi fluidum ABC tranſportari de­
55[Figure 55]
bet, iam repletum, & occupatum eſt
à medio fluido aqueo, hoc autem vt lo­
cum cedat ſubintranti fluido ABC, ne­
ceſsè eſt vt hinc diſcedat transferatur­
que ad occupandum illud ſpatium, quod
derelinquitur à fluido ABC, cùmquę
corpus ABC vnionem ſeruet, nec diſſi­
petur, igitur anterius medium fluidum
debet per eius latera obliquè excur­
rere ad occupandas partes poſticas derelictas à flui­
do ABC, ſcilicèt fluidum ENDB mouebitur ad partem
ſiniſtram versùs A, & medium fluidum BFLE moue­
bitur ad partem dexteram versùs C, eruntque prædi­
cti motus non æquidiſtantes axi EB, ſed erunt incli­
nati per lineas obliquas vt ſunt EA, & EC, & hoc
neceſſitate quadam contingit, quia fluidum è loco
ampliori SEBD pertranſire debet per anguſtam viam
AO, & reliqua fluidi medietas VEBF pariter ab am­
plo ſpatio perduci, ac pertranſire debet per ſtrictum
locum CP, & huiuſmodi viæ anguſtæ cùm ſint lateri
vaſis adhærentes, neceſsè eſt vt motus, & fluxus aqua
à ſitu B versùs O, & P obliquo itinere fiat impellen­
do, contundendo, & confricando ſuperficiem cor­
poris ABC, quod compreſſioni cedit ob eius fluidi­
tatem, igitur ABC accommodari debet ſituationi
obliquæ preſſionis corporum excurrentium à ſupre­
mo loco B versùs O, & P, quapropter neceſſitatę
quadam acquirit fluidum ABC tumorem, & conuc-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index