Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1oſtenſum innueram; bonitatem tuam implorando, ſi
fortè liceret mihi dicere, videri poſſe cuipiam, te eum
potiùs eſſe, qui incideres in Paralogiſmum?
Quippe
huiuſmodi de re ſola hæc verba habueras, quæ non
pigebit repetere, Vt ſi graue deſcendens per AB, tem­
pus quodcumque inſumat, puta quadrantem: ac deinde BC
ipſi AB æquale, dimidio quadrante percurrat: quis neget in
C duplam haberi velocitatem eius, quæ fuit in B? Et-tamen
idem graue totam AC, & dimidium eius AB eodem tem­
pore non percurreret.
Scilicet iſthæc ipſa ſunt, ob quæ cum
ego dixerim, videri te Rem controuerſam pro principio
aſſumere: ais iam te fuiſſe breuiter loquutum, quod pu­
târis me intelligentem ſatis, vt paucis multa caperem:
nunc autem, quia contigit ſecus, & ſaltem virum animo
præoccupatum es alloquutus, eſſe rem exactiùs, fuſiuſ­
que dicendam.
Age itaque tu adeò humanus, vt te hu­
ius meæ hebetudinis, præoccupationiſque miſe­
reat, patere ſaltem lentè incedam, viamque pertentem;
ſi quà poſſim te conſequi.
Cùm tu quæ pauca Gali­
leus hac de re habet, reduxeris ad ſyllogiſticam quan­
dam formam; videtur mihi poſſe non incommodè, vt
res diſtinctiùs percipiatur, ea fieri Aſſumptio, quæ tibi
Propoſitio eſt, ea Propoſitio, quæ Aſſumptio, & Syllo­
giſmus proinde ſic inſtitui.
Quoties velocitates ſuntinter ſe, vt emenſa spatia, de­
bent neceſſariò ea spatia aut eodem, aut æquali tempore per­
curri.
At, ſi acceleratio motus in deſcenſu grauium æqualibus
ſpatiis æqualia ſumeret velocitatis incrementa, eſſent velocita­
tes inter ſe, vtemenſa spatia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index