Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 316 > >|
1hæc, quam illa ſit mobilis: ſi eſt mobilis in infinitum progre­
diemur: verum natur a mouentium, & mobilium infinit at em
istam non amat; Ergo aut in infinitum aſcendere licebit; aut
in prima mobilitate quieſcendum, atque ipſam minime mobi
lem eſſe dicendum.
Reſpondeo omne mobile eſſe mobilitate mobile: cum queri­
tur: numquid mobilitas ſit mobilis, per inficiationem reſpon­
detur: non enim mobilis potest eſſe prima mobilitas: ad pro­
bationem cum dicitur; omne mobile eſt mobilitate mobile, da­
tur, cum vltra progrediuntur: ergo mobilitas eſt mobilis: ne­
gatur; ratio est, quia in captionem illam impingitur: quæ fal­
lacia, ſeu captio figuræ dictionis ab Ariſtotele nuncupatur li
bro elementorum: mutatur enim quo in quod: id est prima
mobilitas: quæ primum mobile eſt, mobile eſt quo, illud mobi
le mouetur, quæ non potest eſſe, quod moueatur: non eſt ergo
mobilis; nec propterea ſequitur, primum mobile non eſſe mobile,
immo totum oppoſitum: primum ſcilicet mobile prima ſua mo­
bilitate eſſe mobile, vt principio quo, quæ in quod mutari non
debet; ſi in captionem figuræ dictionis impingere non volumus.
Totum elementum à toto elemento mouetur, &
eſt quinta propoſitio.
Cap. XXX.
TOTVM elementum non primo, ſed ſecundo totum
mouet elementum; Hæc quinta propoſitio ex his pro­
batur, quæ ſupra non ſemel repetita fuerunt.
Actio­
nes, & perpessiones ſunt indiuiduorum de ſententia Ariſtote
lis in prologo libri primi Diuinorum.
Totum ergo indiuiduum
elementum est quod mouet, & quod mouetur.
Secundo pro­
batur, corporis ſimplicis eſt motus ſimplex, & motus ſimplex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index