Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001246">
                <pb xlink:href="079/01/198.jpg" pagenum="149"/>
              Cum tamen his posset sine rebus vita manere:
                <lb/>
              Ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.</s>
              <s id="s.001247">
                <lb/>
              At bene non poterat sine puro pectore vivi.</s>
              <s id="s.001248">
                <lb/>
              Quo magis hic merito nobis deus esse videtur:
                <lb/>
              Ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
                <lb/>
              Dulcia permulcent animos solacia vitae.</s>
              <s id="s.001249">
                <lb/>
              Herculis antistare autem si facta putabis;
                <lb/>
              Longius a vera multo ratione ferere.</s>
              <s id="s.001250">
                <lb/>
              Quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
                <lb/>
              Ille leonis obesset ? </s>
              <s id="s.001251"> & horrens Arcadius sus? </s>
              <s id="s.001252">
                <lb/>
              Denique quid Cretae taurus, Lernaeaque pestis
                <lb/>
              Hydra venenatis posset vallata colubris? </s>
              <s id="s.001253">
                <lb/>
              Quidve tripectora tergemini vis Geryonai ? </s>
              <s id="s.001254">
                <lb/>
              Et Diomedis equi spirantes naribus ignem,
                <lb/>
              Thracen, Bistoniasque plagas; atque; Ismara propter? </s>
              <s id="s.001255">
                <lb/>
              Tantopere officerent nobis? </s>
              <s id="s.001256"> uncisque timendae
                <lb/>
              Vnguibus Arcadiae volucres Stymphala colentes ? </s>
              <s id="s.001257">
                <lb/>
              Aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
                <lb/>
              Asper, acerba tuens, immani corpore serpens,
                <lb/>
              Arboris amplexus stirpem ? </s>
              <s id="s.001258"> quid denique obesset
                <lb/>
              Propter Atlanteum litus, pelageque severa,
                <lb/>
              Quo neque noster adit quisquam, nec barbarus audet? </s>
              <s id="s.001259">
                <lb/>
              Cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
                <lb/>
              Si non victa forent, quid tandem viva nocerent? </s>
              <s id="s.001260">
                <lb/>
              Nihil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
                <lb/>
              Nunc etiam scatit, & trepido terrore repleta est
                <lb/>
              Per nemora ac montes magnos, silvasque profundas:
                <lb/>
              Quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.</s>
              <s id="s.001261">
                <lb/>
              At nisi purgatum est pectus, quae proelia nobis,
                <lb/>
              Atque pericula tumst ingratis insinuandum? </s>
              <s id="s.001262">
                <lb/>
              Quantae conscindunt hominem cuppedinis acres
                <lb/>
              Sollicitum curae ? </s>
              <s id="s.001263"> quantique perinde timores ? </s>
              <s id="s.001264">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>