Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
186[Figure 86]
ctum A, tanquam circa centrum, aut axem
ita fixum, vt ipſi libræ conuerſio innita­
tur, quæ eſt altera libræ poſitio.
Quærit
igitur, cur ſi in libra ſurſum habente per­
pendiculum, & centrum, ponatur ex vna
parte onus quodpiam, v. g. in parte B, vt in prima textus figura factum eſt,
libra de primo ſitu B C, mouetur ad ſitum E H, ſed tamen ablato pondere
reuertitur ſua ſpontè ad priſtinum ſitum B C. ſi autem in libra, cuius per­
pendiculum, ac centrum deorſum ſit, vt in ſecunda figura textus, pondus
imponatur, ipſa quidem à ſitu B C, ad ſitum O R, transferretur; verumta­
men ablato onere, non amplius ad priorem poſitionem, vti prior, reuertitur.
Huic quæſtioni, vt reſpondeat, tacitè ſupponit omne graue tendere de­
orſum, hoc pacto, vt centrum grauitatis ipſius tendat per lineam rectam
ad mundi centrum ab ipſo grauitatis centro protractam, quam lineam Di­
rectionis Recentiores appellant.
ſciendum autem centrum grauitatis eſſe
punctum quoddam in quolibet graui, ex quo ſi graue illud ſuſpendatur, ſem­
per manet in æquilibrio, nec vnquam poſitionem reſpectu ſuarum partium
mutat, quamuis ita ſuſpenſum huc illuc transferatur.
Ita Pappus Alexan­
drinus initio octaui libri Mathematicarum collectionum.
Totius igitur li­
bræ abſque onere centrum grauitatis eſſet circa punctum D, quod eſſet di­
ſtinctum à centro circumuolutionis A. quod grauitatis centrum, ſemper
quantum fieri poteſt, ſi nihil obſtet, centro mundi appropinquat; & propte­
rea facit, vt prior libra ſine onere ſuſpenſa in A, in æquilibrio, atque hori­
zonti parallela permaneat, ſtante enim D, centro mundi maximè propin­
quo, ſiue in loco humillimo, erit inter punctum A, & centrum mundi, ac
conſequenter in linea directionis.
quæ linea directionis in prima figura
textus eſſet eadem cum perpendiculo A D M, manente libra ſine pondere
horizonti parallela; in ſecunda autem figura textus coincideret pariter cum
perpendiculo K L M, antequam libra ob impoſitum onus ab æquilibrio di­
moueretur.
per hanc enim lineam centrum grauitatis libræ, quod eſt propè
puncta D, & L, tenderet ad mundi centrum, ſi libra liberè ad centrum mun­
di dilaberetur.
his præmiſſis ſic quæſtioni ſatisfacit, & primò primæ parti,
quando nimirum ſpartum ſupernè collocatum eſt.
Ratio igitur, cur tunc li­
bra amoto pondere ad horizontis æquilibrium reuertatur eſt, quia pondus
libræ impoſitum in altera tantum libræ parte, grauitando impellit libram
ad alium ſitum E H, ita vt maior pars libræ conſtituatur ex altera parte li­
neæ directionis prioris A D M, in qua etiam parte exiſtit centrum grauita­
tis libræ ipſius, eſt enim circa D, quod centrum vi ponderis incumbentis in
E, cogitur paulùm aſcendere, atque contra ipſius naturalem inclinationem à
mundi centro recedere, vt ſi in libra B C, appendatur onus in B, vt in pri­
ma textus figura; B, deſcendet ad E, & C, aſcendet ad H, & centrum graui­
tatis D, paulùm aſcendet à centro mundi, & linea A D M, quæ libram bi­
fariam ſecabat modo tranſlato perpendiculo in A D G, non amplius cam
bifariam ſecabit; ſed libræ E H, maior pars erit vltra perpendiculum A D­
M, quæ maior pars eſt D D H.
Si igitur nunc onus amoueatur libræ E H, centrum grauitatis, quod eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index