Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1animum, & ratiocinare ex certis principiis, & dubitationi locus non
erit.
Chryſoc. Hæc ſententia nimiam novitatem præ ſe fert; ac proinde vel
hoc nomine ſuſpécta multis eſſe videbitur.
Auguſtin. Fateor vltro, hanc ſententiam novam eſſe, ſed ex antiquis
& certis principiis deducta; quòd ſi minimè liceat, nullus vnquam reſ
literariæ progreſſus ſperandus eſt: & verò quid damni ex hac novitate ti­
meri poſſit, non video; ſupponit enim hæc ſententia marinum æſtum cum iis
omnibus phænomenis, quæ à rerum iſtarum peritiſſimis obſervata fuere;
docet, prædictum æſtum eſſe à Luna, eiuſque incrementum in Novilunio
& Plenilunio; decrementum in Quadraturis; maximam vim circa Æqui­
noctia; agnoſcit aëta gravem eſſe; quis hoc neget?
atque adeò ſuo niſu,
ſua vi proſſiva pollere, quæ toties in actum exeritur, quoties major eſt,
quàm reſiſtentia; docet præterea Lunam ex noſtris elementis compactam
eſſe; & hæc communis eſt Sanctorum Patrum ſententia; ac proinde So­
lis & caloris vi humorem educi ex Luna; denique docet commune me­
dium versùs illum globum gravitare, cui propiùs eſt, vnde gravitationis,
ac proinde preſſionis inæqualitatem ſequi, neceſſe ſit, & ex hac, aqua­
rum tumorem & æſtum.
Cuncta hæc, etiam præſcindendo ab æſtu, ita à
natura conſtituta eſſe putarem; ſi vltra dubitas, ponamus ex hypotheſi,
nec enim, opinor, negabis ita eſſe poſſe; fingamus igitur, ita
eſſe; & vide, vtrùm cuncta æſtus marini phænomena rectè expli­
centur.
Chryſoc. Si aër gravitat, cur eius pondus non ſentimus? deinde quomo­
dò fieri poteſt, vt idem aëris tractus modò versùs vnum, modò verſus aliud
centrum gravitet?
An fortè novit, cui proprior eſt? denique, humor ille
Lunaris, vbi ſemel terræ illapſus eſt, cùm hæc immobilis conſiſtat, non
videtur, quomodò in maternum patriumque ſinum & globum denuò redi­
re valeat.
Antim. Hæc facilè ſolvo; primum quidem, quia non ſentimus
aëris pondus ſicuti nec vrinatores pondus aquæ; nempe ideò me­
dium gravitat, vt corpus ſubjectum levius ſurſum extrudat; nihil
ergo ab eius pondere nobis timendum eſt, qui aëre graviores ſu­
mus; immo id vnum dumtaxat aëris, vel alterius medij gravita­
tio in nobis præſtat, vt minùs graves ſimus, detracta nobis ea
gravitatis, ſeu gravitationis parte, quæ pondus tantæ molis aëris, quan­
tæ nos ſumus, adæquat.
Secundum verò ſic diluo; terminus extrinſecus
determinat lineam motus gravium, ex naturæ inſtituto, ſeù præſcripto
fine; nec opus eſt, vt mobile cognitione, aut ſenſu polleat; ſed cum ſuum
finem obtinere debeat, ſuam vim exerit ad illum obtinendum; cùm igitur
corpus grave debeat conſtituere vnum totum, ſeu vnum globum totalem, cum
aliis corporibus, ſeu partibus eiuſdem globi, vt hunc finem obtineat, ferri debet
versùs commune centrum, in quo natura conſtituit terminum illius latio­
nis; vnde ſi fortè centrum illud locum mutaret, etiam corpus grave lineam
motus mutaret.
Res eſt perſpicua in terræ mobilis hypotheſi, quæ licèt vera

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index