Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
131 107
132 108
133 109
134 110
135 111
136 112
137 113
138 114
139 115
140 116
141 117
142 118
143 119
144 120
145 121
146 122
147 123
148 124
149 125
150 126
151 127
152 128
153 129
154 130
155 131
156 132
157 133
158 134
159 135
160 136
< >
page |< < (132) of 347 > >|
156132
Inſuper, ſit alia adſcripta Ellipſis AHCI, cuius ſegmenta diametri HG,
GI ſint adhuc magis inæqualia, quàm ſegmenta EG, GF:
dico AECF mi-
rcm eſſe Ellipſi AHCI.
Oſtendetur enim, vt ſupra, rectangulum EGF ma-
ius eſſe rectangulo HGI, &
rectum latus Ellipſis AECF, minus eſſe recto
AHCI, ſiue Ellipſim AECF inſcribi poſſe AHCI, hoc eſt ipſa minorem eſſe.
Quod erat vltimò demonſtrandum.
THEOR. XLI. PROP. LXXXVI.
MAXIMA ſemi-diametrorum, à centro Ellipſeos eductarum,
eſt ſemi-axis maior, MINIMA verò ſemi-axis minor:
aliarum
autem, quæ cum MAXIMA minorem conſtituit angulum maior
eſt:
& quatuor ſunt in Ellipſi æquales ſemi-diametri, quarum vna
tantùm cadit in vnoquoque Ellipſis quadrante, genito ex axium
interſectione.
SIt Ellipſis ABCD, cuius axis maior BD; minor AC, centrum E. Dico
primùm maiorem ſemi-axim EB eſſe omnium ſemi-diametrorum _MA-_
_XIMAM_, &
ſemi-axim minorem EA omnium _MINIMAM_.
Cum centro enim E, & interuallo EB
123[Figure 123] deſcripto circulo BHD, ipſæ cadit totus
extra Ellipſim, cum eiſit 11ex26. h. vnde ſemi-diameter EB erit _MAXIMA_;
& facto cétro E, cum radio EA deſcripto
circulo EOC, ipſæ totus cadet intra Elli-
pſim, cum ei ſit inſcriptus, ex quo, E 22ibidem. erit _MINIMA_.
Quod erat primò, & c.
Ampliùs in quadrãte Ellipſeos AFCE
ductæ ſint quotcunque ſemi-diametri EF,
EG, &
ſit angulus BEF minor BEG: dico
EF maiorem eſſe EG.
Applicentur enim per F, G, ad maio-
rem axim BE rectæ KF, LG, quæ produ-
ctæ, circuli peripheriæ BIH occurrant in I,
M, &
iungantur E I, EM.
Erit in ſemi-circulo BHD, quadratum ML ad IK, vt rectangulum DLB
ad DKB;
& in ſemi-Ellipſi BCD, quadratum GL ad FK, vt idem 332 I. pri-
mi conic.
gulum DLB ad idem DKB, ergo quadratum ML ad IK, erit vt quadratum
GL ad FK, ſiue linea ML ad IK, vt pars GL ad partem FK, &
vt reliqua MG
ad reliquam IF, ſed eſt GL maior FK:
quare MG erit maior I F, 4463. h. rectangulum MGL ſub maioribus lateribus contentum, maius erit rectan-
gulo IFK ſub minoribus, &
duplum vnius, alterius duplo maius.
Iam cum triangula EKI, ELM ſint rectangula ad K, L, erunt triangula
EFI, EGM obtuſiangula ad F, G, eſtque linea E I æqualis EM, ergo qua-
dradratum E I, hoc eſt duo ſimul quadrata EF, F I, cum duplo rectanguli
KEI, maiora erunt quadrato EM, ſiue duobus ſimul quadratis EG,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index