Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Cum tamen his posset sine rebus vita manere:
Ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.

At bene non poterat sine puro pectore vivi.

Quo magis hic merito nobis deus esse videtur:
Ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
Dulcia permulcent animos solacia vitae.

Herculis antistare autem si facta putabis;
Longius a vera multo ratione ferere.

Quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
Ille leonis obesset ?
& horrens Arcadius sus?
Denique quid Cretae taurus, Lernaeaque pestis
Hydra venenatis posset vallata colubris?

Quidve tripectora tergemini vis Geryonai ?

Et Diomedis equi spirantes naribus ignem,
Thracen, Bistoniasque plagas; atque; Ismara propter?

Tantopere officerent nobis?
uncisque timendae
Vnguibus Arcadiae volucres Stymphala colentes ?

Aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
Asper, acerba tuens, immani corpore serpens,
Arboris amplexus stirpem ?
quid denique obesset
Propter Atlanteum litus, pelageque severa,
Quo neque noster adit quisquam, nec barbarus audet?

Cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
Si non victa forent, quid tandem viva nocerent?

Nihil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
Nunc etiam scatit, & trepido terrore repleta est
Per nemora ac montes magnos, silvasque profundas:
Quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.

At nisi purgatum est pectus, quae proelia nobis,
Atque pericula tumst ingratis insinuandum?

Quantae conscindunt hominem cuppedinis acres
Sollicitum curae ?
quantique perinde timores ?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index