Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1verò modo miſſile dunta­
xat.
An quia in funda miſ­
ſile commotum proijciens
iacit.
In orbem enim volu­
tans ſæpius, proijcit.
E ma­
nu autem initium à quiete
capit.
At omnia commota
facilius: quam quieſcentia
mouentur.
An propter hoc:
ſed & quia in vſu funda­
rum manus quidem fit cen­
trum
: funda vero linea ex
centro.
quantò autem fue­
rit hæc maior, tantò celerius
mouetur.
At iactus à manu
reſpectu fundæ breuis eſt.
COMMENTARIVS.
A Funda.] Funda eſt funiculus duobus capitibus manu captus,
altero cum anſula digito circumuoluta ne exeat, altero ſine an­
ſula, vt dimitti poßit.
In medio latior, & paululum excauatus, vt
ibi mißile contineatur, quod aliquoties circumacto in orbem funicu­
lo, & ab vno capitum dimiſſo vehementer proijcitur.
Inuentam à
Phenicibus fuiſſe refert Plinius cap. 56. lib. 7. ne manus iaculi aſpe­
rioris attrectatione læderetur, & vt longius atque validius proijce­
retur.
Quæ cum intelligeret paſtor ille exilis, ſed Deo dilectus Dauid
funda aduerſus Goliathem immanem gigantem non aliter, quam
ſummo impetu proſternendum, prudenter ſeſe armauit.
Erat autem
fundæ vſus adeò frequens Balearium inſularum populis, vt matres
filios non alijs auibus veſci paterentur, quam quas funda ſibi com­
paraſſent.
Vnde & funda balearis appellatur à Poëta,
Stuppea torquentur balearis verbera fundæ.
Nec ſolum lapides funda proijciſolere: ſed & alia, vt plumbum, pa­
tet ex Ouidio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index