Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1bene ſe habet, quod genus cauſſę, vt poſteà dicemus, habet duas conditiones, primam quidem, vt non

pendeat ab alio, alteram verò vt alia pendeant ab ipſo.
Idcircò Deus, cùm ſit eiuſmodi ſimpliciter,
& omnium rerum prima, & ſumma eſt, & ſimpliciter entelechia, quæ quidem ſecundum naturam excepta
eſt ab omni habitudine, licet à nobis propter captum noſtrum opinor, cum aliqua habitudine compre­
hendatur
.
Nam ſummas illas eſſentias, non quidem per ſe ipſas (non enim id humano ingenio licet, aut ęgrè)
ſed in inferioribus, & obnoxiis ſenſui concipimus; ac ſiquid eſt quod vndequaque perfectum,
& abſolutum numeris omnibus humana capiat mens, id notat nomine τοῦ εἳδους, quod ſignificat
ſpeciem, cui ſanè propter ſenſilis materiæ coniunctionem accidit, vt per ſe ſubſiſtat, & ſimul per­
ſpicua nobis ſit.
Diſtribuitur autem entelechia in primam ac ſecundam: & primam ſanè quæ
eſt vt habitus qui quidem in viuente quid ſignificantius eſt, quàm in animo carentibus; expri­
mit enim τὸ κύριον, & imperium quoddam in corpus, cuiuſmodi non eſt in animo carentibus,
ſecundam verò quæ dicitur energia ſic nuncupata ἀπὸ τοῦ ἠργου, quod eſt officium, quia per ip­
ſam in officio ſit res, quam item ego non verebor in agendo ſolùm conſtituere, verumetiam in
patiendo.
Quocirca ſenſum & mentem energian appellatam fuiſſe puto, quicquid de hac re de­
cernant Græci interpretes, quæ propriè ſignificat pręſentiam actuoſi in patibili.
Quanquam quid
ego id aſſeuerare verear, cùm idem ore ſuo pronunciet Ariſtoteles?
a præter ea quę de ſenſitrice


facultate teſtatus eſt, quam in perpeſsionis genere abſolutè collocarat, & poſteà videre & audire
vocauit ἐνγοῦν. hæc addidit etiam, vt nihil expreſsius eloqui potuerit. Πρῶτον μὲν οὖν ὡς τοῦ
αὐτοῦ ὄιτος τοῦ πασχειν καὶ τοῦ χινεῖαιν, καὶ τοῦ ἐνεργεῖν
”, & quæ ſequuntur, ideſt.
Primum quidem
tanquam idem ſit pati & moueri & agere vel operari.
Ergo etiam entelechia, & energia ſimpli­
citer actuoſi præſentiam in patibili ſignificat, & communiter amplectitur omnem gradum, quo
resipſæ ſunt, quicunque ille ſit, quo licet dicere hoc eſſe nunc, ſiue ad id ſit inſtituta aliqua certa
poteſtas, quemadmodum in rebus natura conſtantibus, ſiue nullus ad eam ſit ordo, velut in arti­
ficioſis.
Hæc rurſus aut eſt imperfecta, & cum ſucceſsione quadam, & ſignificatione diuerſorum
temporum, vt ſubſtructio nauis, ædificatio, in qua pars aliqua fit, nec dum facta eſt.
Idcircò non
licet dicere, ædificat ſimul, & ędificauit; aut perfecta, & tota ſimul, vt nullis temporis differentiis
interſtinguatur, veluti viſio, nanque in hoc officio & videre & vidiſſe ſunt ſimul; neque ei quod
eſt vidiſſe anteceſsit id quod eſt videre, quemadmodum ei, quod eſt ædificatum eſſe, præceſsit
ædificari.
Ex altera parte poteſtas eſt principium agendi, aut patiendi quam à ſubſtantia re ipſa
non differre poſthàc oſtendemus, vel habitudo ſcilicet ad functionem, quæ item duplex eſt, aut
remota & indeterminata ad oppoſita, quę quidem ab Auerroë nomine poſsibilitatis exprimitur,

aut eſt proxima, & iam determinata ad alteram partem contradictionis, quę propriè potentia di­
cebatur ab Auerroë, ſignificat autem abſentiam quidem actus, ſed notat tamen eum ipſum impen­
dere, quæ item duplex eſt, vel eſſentialis, hoc eſt, inſtituta in actum quæ eſt forma: vel accidenta­
ria, ideſt inſtituta in actum, qui eſt functio.
Quanquam poteſtas etiam ſumitur pro illo ſubiecto
in quo eſt ordo ad actum, ſeu pro illo in quo poteſt recipi actus, quod item bipartito ſe habet;
etenim id in quo poteſt recipi actus, aut habet ordinem ad ipſum actum, quemadmodum in na­
turalibus, aut eo caret, velut in artificioſis.
Ex quo etiam duplex actus erui poteſt, alter qui quidem
perficiat potentiam ad ſeipſum directam qui conuenit rebus naturalibus, atque alter qui perficit
ſanè aliquam poteſtatem, ſed illam quidem non ad ſeipſum directam, & quaſi per accidens: id
quod vſuuenit in iis quæ fiunt ab arte.
vnde etiam progreſſus à tali potentia ad eum actum expreſ­
ſus eſt nomine in dicante motionem, velut actionis, factionis, & generationis.
Quocirca, ſiquis velit
omnes motiones cum à natura factas, tum etiam non naturales ſub hac definitione comprehendi,
cogetur item aſſumere actum & potentiam in communiſsimo ſignificato.
Ea verò quæ in defini­
tione motus accipitur, non eſt vt ſubiectum ſed vt habitudo ad actum & abſentia quædam actus

qui tamen impendeat, ſiue eſſentialis ſit, ſeu accidentarius.
An'ne verò actus ille primus ſit, an ſe­
cundus, an item poteſtas proxima aut remota, ſi diſtinctio quędam adhibeatur, facilè dignoſci po­
terit.
Etenim ſi reſpiciamus id à quo proficiſcitur motus, negari nequit eum eſſe actum ſecundum:
oportet enim id quod mouetur, ab eo moueri quod eſt non modo actu per ſuam certam formam,
ſed eiuſmodi etiam, vt ſecundum illam agat: at poteſtas in mobili cùm ſit ad formam & habitum,
prorſus erit prima, ſed cùm exerceatur ad vlteriorem actum perfectioremque.
procedens; erit mo­
tus actus ille in mobili qui reſpondet primę potentię, ſed imperfectus: quia porrò talis actus, vbi
perfectus fuerit, iam extinctus eſt motus, & quies ei ſucceſsit.
Quamobrem motus eſt actus pri­
mus imperfectus eius quod eſt in potentia prima, ad actum perfectum.
Ex quo poteſt defendi
Alexander ab impetu Simplicij, noſtręque.
ętatis ſcriptorum, quia definiuerit motum primam mu­
tationem eius quod eſt in potentia, quatenus tale: ſi modò mutationem communiter accipiamus, &
vt tria ſignificat, primò quidem motum qui pręſefert ſucceſsionem quandam cum continuatione con­
iunctam
, deinde ſucceſsionem ſine continuatione, & eiuſmodi quæ ſubitò fiat, veluti cum vltimum
non eſſe rei quę corrumpebatur, commutatur cum primo eſſe rei quę genita eſt, poſtremò tranſitum
de poteſtate ſecunda ad actum ſecundum, & ex otio ad negotium, quæ quidem per ſe temporis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index