Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
171 157
172 158
173 159
174 160
175 161
176 162
177
178 164
179 165
180 166
< >
page |< < (142) of 361 > >|
156142HYDRODYNAMICÆ
Experimentum 4.
Tubum cylindricum vitreum, qui tres præterpropter lineas habebat
in diametro immerſi ad altitudinem 20.
poll. fecique, ut aqua in illo libraretur,
elevata prius aquâ ad altitudinem unius fere pollicis.
Ultra quatuor vel
quinque itus reditusque bene notabiles non fecit, nec adeoque omni rigore
longitudinem penduli ſimplicis iſochroni examinare potui;
mihi tamen illa
viſa fuit 22.
aut 23. pollicum; ex quo intuli adhæſionem aquæ ad latera tu-
bi non ſolum diminuere excurſiones, ſed &
morari pauliſper tempora
oſcillationum:
debuiſſet enim ſecundum § 19. eſſe præfata longitudo vi-
ginti tantummodo pollicum.
Idem expertus ſum in oſcillationibus, quas
in ſuperiori ſectione pertractavimus.
Cæterum obturato vel ad dimidium fere orificio inferiori, obſervare
non potui, excurſiones inde fuiſſe diminutas aut oſcillationes retardatas,
quod conforme eſt cum iis, quæ §.
§. 7. & 18. habentur.
Experimentum 5.
Tubum conicum longitudine 21. poll. immerſi aquæ orificio ampliore,
ita ut unicus pollex extra aquam emineret:
fuit autem alterum orificium al-
terius paululum plusquam duplum.
Longitudinem penduli iſochroni cum
vibrationibus aquæ in tubo libratæ inveni quindecim poll.
debuiſſet autem ſe-
cundum §.
23. eſſe eadem longitudo paullo minor quatuordecim pollicibus.
Denique ſimiliter eodem tubo uſus, ſed ſitu inverſo, deprehendi longitudi-
nem penduli iſochroni tantillo plusquam duplam ejus, quæ antea fuerat,
prouti citato paragrapho indicatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index