Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
< >
page |< < of 158 > >|
1mam commutant; eo modo, quo partes maſſæ cereæ
variè ſigillatæ, ab ea non excedunt, ſed poſitum ſo­
lum, figuramque variant, ac dum figuratio vna præte­
rit, alia aduenit, maſſa interim ipſa ſemper ſtat, ſeu
perſeuerat eadem, cæteraque ſimilia: Nihilominùs,
quòd ea loca ſecùs explicentur à viris, quorum, vt
conſtat, tanta eſt in Eccleſia auctoritas; eapropter ipſe
ab illis ſto, & hac occaſione facere captiuum intelle­
ctum non erubeſco.
Non quòd proptereà exiſtimem
articulum fidei eſſe; neque enim (quod ſciam qui­
dem) id aſſertum ab illis eſt, aut apud vniuerſam Ec­
cleſiam promulgatum, atque receptum: ſed quòd il­
lorum iudicium habendum præiudicium ſit, quod
non poſſit apud Fideleis non maximi eſſe momenti.
Quod ſupereſt, Tu nihil morare, ſed excuſatam po­
tiùs habe prolixitatem hanc meam tantam; ratus vo­
luiſſe me nihil aliud, quàm dum tuæ erga me beneuo­
lentiæ memor ſum, meam erga te obſeruantiam
facere teſtatam.
Saluto ſemper optimum Fratrem,
conſeſſumque per-eruditum.
Vale. Aquis Sextiis,
111. Eid.
Decemb. cIo. Ioc. XL.
Poſt-ſcriptum.
QVOD tua, & aliorum amicorum vota iſtæc con­
ſcribens præuenerim, eſt cur maximoperè gau­
deam; tametſi nihil, quod dignum ſit exſpectatione,
præſtitum ſentio.
Quòd autem, cùm Epiſtolam ſu­
periorem pellegeretis, id quæſtionis inciderit, de qua
me rogatum voluiſtis, Quàm ob cauſam res flexilis, ve-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index