Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
xitarem cuius vertex in parte eius anteriori B exiſtit.
Et quia fluidum ABC, vt dictum eſt, diuerſæ naturę, ac
conſiſtentiæ eſt ab ipſo fluido ambiente in quo mo­
uetur, ideò non commiſcentur, neque viciſſim confun­
duntur
inter ſe, ſed quodlibet eorum ſeruabit vnio­
nem, & connexionem ſuarum partium homogenea­
rum.
Hinc conſtat quòd fluidum ABC dum fertur à
B versùs E, neceſſariò acquirit figuram tumidam, &
acuminatam versùs anteriorem partem motus eius,
& hoc ſemperverificari debet, à quacumque virtute
motiua transferatur, ſiue ab intrinſeca, & naturali,
ſiuè ab externa: & hoc propoſitum fuerat.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXIII.
Poſito quòd fluidum violenter ſursùm exprimatur à fluido
ambiente grauiori, diuerſæque conſistentiæ, infima a­
ſcendentis fluidi ſuperficies explanata, vel
concaua erit.
56[Figure 56]
DEinde fluidum ABC, oleum v. g.
demerſum in fundo alterius flui­
di grauioris, & diuerſæ conſiſtentiæ, vt
eſt aqua intra fiſtulam ſtrictam SX con­
tenta, & ſuppoſito, quòd idipſum flui­
dum ABC non aſcendat in ipſa aqua à
vi natiuæ eius leuitatis translatum, ſed
expulſum per extruſionem à maiori gra­
uitate fluidi aquæ ambientis.
Oſtenden­
dum
eſt in hac hypotheſi infimam, & poſticam partem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index