Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 491 > >|
1maior eſt in molliori; ſi tertia maior in grauiori; ſi verò quarta ſubdi­
uidi poteſt in duas;
nam vel grauius eſt conjunctum cum maiori molli­
tie, vel leuius;
ſi leuius, haud dubiè maior eſt motus in leuiore; ſi gra­
uius & mollities compenſet grauitatem, id eſt, ſi vt ſe habet grauitas gra­
uioris ad leuitatem leuioris;
ita ſe habet mollities illius ad mollitiem
huius, æqualis eſt in vtroque; ſi ſecus, pro rata;
hinc poteſt eſſe æqualis
motus in grauiore & leuiore medio, & in æquè graui poteſt eſſe maior
in grauiore; & minor;
maior quidem, ſi maior ſit ratio mollitiei gra­
uioris ad mollitiem leuioris, quàm grauitatis ad grauitatem;
minor ve­
rò, ſi maior ſit ratio grauitatis ad grauitatem, quàm mollitiei ad molli­
tiem;
æqualis denique ſi æqualis ratio; & his regulis cuncta facilè ex­
plicari poſſunt;
hîc porrò ſuppono idem mobile, quod per vtrumque me­
dium deſcendere poſſit, id eſt, quod ſit vtroque grauius, medium autem
appello illud, per quod mobile grauius per ſe deſcendit; dixi per ſe quia
nonnunquam accidit, vt vel ratione figuræ, vel alterius impedimenti non
deſcendat.
Theorema 104.
Sunt tres combinationes mobilis cum medio; prima, ſi ſit idem mobile
cum diuerſis mediis;
ſecunda, ſi idem medium cum diuerſis mobilibus;
tertia ſi diuerſa mobïlia cum diuerſis mediis;
de primâ actum eſt iam
ſuprà; ſecunda ſubeſt 4. combinationibus.
Prima ſi mobilia ſint eiuſ­
dem materiæ, ſed diuerſæ figuræ; Secunda eiuſdem figuræ & diuerſæ
materiæ.
Quarta diuerſæ materiæ & figuræ; ſi prima & ſecunda, vel ſunt
figuræ æquales, vel inæquales;
ſi primum ſunt eiuſdem grauitatis; ſi ſe­
cundum diuerſæ;
quippe figuræ ſimiles poſſunt eſſe æquales, vel inæ­
quales;
& figuræ æquales poſſunt eſſe ſimiles, vel diſſimiles; ſi ſit tertia
combinatio, in qua ſint eiuſdem figuræ, & diuerſæ materiæ, diuerſæ in­
quam in grauitate;
ſi figuræ ſunt æquales, ſemper eſt diuerſa grauitas; ſi
inæquales poteſt eſſe vel eadem, vel tertia;
in quarta combinatione di­
uerſa compenſatio fieri poteſt; idem dicendum eſt de tertia combinatio­
ne diuerſorum mobilium, & mediorum, de quibus omnibus ſeorſim iam
dicemus.
Theorema 105.
Si mobilia duo eiuſdem materiæ, figuræ, & grauitatis in eodem medio de­
ſcendant, æquali motu feruntur dem.
vbi eſt eadem proportio cauſæ & reſi­
ſtentiæ ibi eſt idem effectus, per Ax. 5. ſed in hoc caſu eadem eſt illa pro­
portio;
nam eſt æqualis cauſa, ſcilicet grauitas; idem medium æqualiter
vtrique reſiſtens, cum non plures medij partes reſiſtant vni, quam alteri;
igitur æqualis proportio.
Theorema 106.
Maior eſt reſistentia eiuſdem medij ratione ſcilicet partium, cum plures
eius partes reſistunt quàm cum pauciores; patet, quia maior effectus re­
ſpondet pluribus partibus cauſæ per Ax.13.l.1. num.2.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index