Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (150) of 760 > >|
156150PHYSICORVM ARIST. renon fit, ut id, quod uacat partibus moueatur, aut omnino
mutetur:
hoc tantũ pacto motus ipſius eſſet, ſi tempus ſuis
ex pun{ct}is conſtaret:
ſemper enim in ipſo nunc motũ eſſet,
atq;
mutatũ ut moueatur quidẽ nunquã, ſemper uerò ſit mo
tum:
at hoc eſſe non poſſe prius eſt demonstratũ: neq; enim
tẽpus ex nunc ipſis, neq;
linea ex punctis, neq; motus ex ſuis
momentis cõ{st}at.
Nam nibil aliud aſſerit qui id dicit, quàm
motũ ex hiſce quæ partibus uacant cõstare.
Perinde atq; ſi
tempus ex nunc ipſis aſſereret, aut magnitudinẽ ex pun{ct}is
cõ{st}are.
Præterea neq; punctum, neq; indiuiſibile quicquã
moueri, ex his etiam patet:
fieri nanq; nõ poteſt, ut id quod
motu cietur, maius ſeipſo trãſeat prius, quàm aut per æqua-
le, aut minus ſemoueatur.
Quod ſi ita ſit, patet & pun{ct}ũ
ſeipſo minus, aut æquale prius tranſire.
At cùm indiuiſibile
ſit, fieri nõ poteſt, ut per minus antea moueatur:
per æqua-
le ergo ſibi, mouebitur.
Quo fit, ut ex punctis linea con{st}et:
pun{ct}um enim tranſeundo ſibi ſemper æquale, totã quam
tranſit lineam metietur.
Quod ſi id eſſe non poteſt, fieri
quoque nequit ut indiuiſibile moueatur.
Inſuper ſi omne
quod motu cietur, in tempore, et nihil in ipſo nunc mouea-
tur, omneq́;
tẽpus ſit diuiſibile, erit utiq; ; tempus eo tempo-
re motus, in quo tranſit id, quod mouetur æquale ſpacium
ſibi.
Id enim in quo mouetur, tempus erit planè: propterea
quòd omne quod mouetur, in tẽpore motu cietur.
Tempus
autem omne, diuiſibile eſſe, prius eſt demõ{st}ratum.
Si igitur
ßun{ct}ũ mouetur, erit aliquod tempus eo tempore minus, in
quo motum eſt ipſum per æquale ſpacium ſibi.
At eſſe non
poteſt.
In minore nanq; tranſeat minus, neceſſe eſt. Quo
cõtinuo fit, ut indiuiſibile in ſe minus ſit diuiſibile, quemad-
modum &
tempus in tempus. Enimuero unicè id, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index