illius: restat ergo, imminutionem illam gravitatis esse praeternaturalem et </s>
<s id="id.1.2.6.06.05">Si ergo invenerimus, quomodo praeternaturaliter et extrinsece mobilis gravitas minuatur, erit certe inventum </s>
<s id="id.1.2.6.06.06">At gravitas illa non imminuitur ob medii gravitatem; nam tam in principio motus quam in medio idem est medium: restat ergo, a violentia aliqua extrinseca et de foris adveniente mobilis gravitatem diminutam esse (his duobus
<lb ed="Favaro" n="20"/>
tantum modis mobile per accidens leve evadere contingit). </s>
<s id="id.1.2.6.06.07">Si igitur, rursus, inveniamus, quomodo a vi extrinseca possit allevari mobile, erit, rursus, inventa causa </s>
<s id="id.1.2.6.06.08">At virtus impressa a proiiciente non solum interdum minuit gravis gravitatem, verum etiam saepius adeo leve ipsum reddit, ut magna velocitate sursum advolet: videamus ergo et diligenter perscrutemur, an forte virtus ista sit causa diminuendae gravitatis mobilis in principio sui </s>
<s id="id.1.2.6.06.09">At illa certe est virtus, inquam, a proiciente impressa, quae motum naturalem segniorem in principio facit: qua ratione autem id praestare possit, </s>