Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Igitur, ſi acceleratio motus in deſcenſu grauium æquali­
bus spatiis æqualia ſumeret velocitatis incrementa, deberent
neceſſariò ea ſpatia aut eodem, aut æquali tempore percurri.
Tu Propoſitionem (nomine Aſſumptionis) falſam
ac impoßibilem dicis: ſed tuo nimirum illo ſenſu;) de
quo dicendum conſequenter) nam alio quidem, quem
diuerſum ais, & Galileo, mihique tribuis, admittere
verum, neceſſariumque cogeris, ob meum illud ratio­
cinium, cuius aliquam recitaſti partem.
Nihil verò
ex eo repeto; cùm nemo non ſtatim peruideat poſſe
Propoſitionem accipi in duplici caſu, Vno, ſi motus
non acceleratus, ſed æquabilis ſit; Altero, ſi acceleratus,
ſed æquabili tamen progreſſione.
Si primo enim,
ſint duo mobilia, quorum alterum ſit velocius, & per­
currere debeat ſpatium duplò longius, quod ſit, verbi
cauſsâ, duo ſtadia; manifeſtum eſt duo ab illo ſtadia,
& vnum ab alio, eodem, aut æquali tempore percurri.
Sin verò ſecundo, duo mobilia ſint, quorum motus
continenter ſic acceleretur, vt celeritas vnius ſit conti­
nenter, ſeu tempore toto, aut eiſdem ſaltem partibus
celeritatis alterius dupla, & ſpatium percurrendum ſit
ſimiliter duplum, veluti rursùs duo ſtadia: manifeſtum
iterum eſt, duo ab illo ſtadia, & vnum ab alio, eodem,
aut æquali tempore percurri.
Ac Propoſitionem qui­
dem ego ſicſtabilio.
Reſtat, vt tu proponas caſum,
qui exceptionem faciat, ac non eſſe veram vniuersè
demonſtres.
Porrò nullum habes, præter tuum ſen­
ſum, ſeu ipſam quæſtionem, atque concluſionem, de
qua controuerſiam Galileo facis; neque vllum tibi ad
eum conuincendum argumentum ſuppetit, quàm ipſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index